Latin
205
Girolamo Cardano, De subtilitate 205
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo plus contrahit uirium oleum, &minus corruptioni obnoxium sit, quòd succi nihil in eo relinquatur. At tertius modus floribus aptus non est, sed lignis &his quae illi similia sunt: uelut Gariophylis: in uitreo uase A contrita ponun tur, &quanto leuiore licet igne distillantur: &si liceat, aqua feruente circum uas posita oletum elicere longe erit melius, summitati uasi pileus uitreus B imponitur, ac luto ne respiret aptatur, cui de more cannalis adiacet C, cui alter canalis uitreus adiungitur D, ita luto septus ut nihil possit respirare, hic per uas ligneum E transit, quod aqua perpetuo frigidissima repletum habere oportet. Cannula H detrahentes quicquid iam calorem contraxerit, aliam nuper haustam denuo adden do, nam D infrigidatur, fumique non uruntur, sed in aquam uel oleum transeunt, conuersique per F cannalis partem obliquam &ultra uas aqua plenum exporrectam, guttatim in uas &cadunt. Vt igitur uidi primo turbidum quoddam effluit, substantiam rei tenuiorem efferens, post aqua clarior exit, demum oleum: quod exusti potius odorem refert quàm rei illius à qua defluxit. Aquarum uerò distilatio eodem modo fit: sed longe melius o dorem retinet, si hac utaris arte, nam rosacea fragrans mirum in modum euadit. Accipe uas figulinum A: super quod linteum lineum rarum B extende, &super ipsum rosas aut uacinia floresue alios aut herbas sparge, inde habeas patellam C quae uas integat, &super fundum D ignem pone, distillatur odoratissima non solum sed etiam efficacissima aqua. Rosacea in Sole conclusa poni solet ut fumi odore priuetur, cum tamen odo rem rosae retineat. Conficitur &repente aqua dum calefacto aut feruente succo ciathus superponitur uitreus, in quo fumus transit in guttas, guttae inde collectae in aquam coguntur: sic acetum in aquam facile uertitur, utilis haec ad oculorum maculas &suffusio nes detergendas, maximè si albo aceto rutha incoquatur. Sunt qui in primo modo iuxta F moschum ponunt aliaque preciosiora odoramenta, retinetque aqua odores non solum proprios, sed etiam moschi &aliorum quae appoSed cc iij nuntur. Cur in distilla. Sed cur odor florum quorundam non retinetur in aquis, uerum ut in lasemitione non omnes non &Gariophylo flore ac lilio aqua euadit odoris expers?