# De subtilitate 205

Girolamo Cardano, De subtilitate, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/205

Hoc modo plus contrahit uirium oleum, & minus corruptioni obnoxium sit, quòd succi nihil in eo relinquatur. At tertius modus floribus aptus non est, sed lignis & his quae illi similia sunt: uelut Gariophylis: in uitreo uase A contrita ponun tur, & quanto leuiore licet igne distillantur: & si liceat, aqua feruente circum uas posita oletum elicere longe erit melius, summitati uasi pileus uitreus B imponitur, ac luto ne respiret aptatur, cui de more cannalis adiacet C, cui alter canalis uitreus adiungitur D, ita luto septus ut nihil possit respirare, hic per uas ligneum E transit, quod aqua perpetuo frigidissima repletum habere oportet. Cannula H detrahentes quicquid iam calorem contraxerit, aliam nuper haustam denuo adden do, nam D infrigidatur, fumique non uruntur, sed in aquam uel oleum transeunt, conuersique per F cannalis partem obliquam & ultra uas aqua plenum exporrectam, guttatim in uas & cadunt. Vt igitur uidi primo turbidum quoddam effluit, substantiam rei tenuiorem efferens, post aqua clarior exit, demum oleum: quod exusti potius odorem refert quàm rei illius à qua defluxit. Aquarum uerò distilatio eodem modo fit: sed longe melius o dorem retinet, si hac utaris arte, nam rosacea fragrans mirum in modum euadit. Accipe uas figulinum A: super quod linteum lineum rarum B extende, & super ipsum rosas aut uacinia floresue alios aut herbas sparge, inde habeas patellam C quae uas integat, & super fundum D ignem pone, distillatur odoratissima non solum sed etiam efficacissima aqua. Rosacea in Sole conclusa poni solet ut fumi odore priuetur, cum tamen odo rem rosae retineat. Conficitur & repente aqua dum calefacto aut feruente succo ciathus superponitur uitreus, in quo fumus transit in guttas, guttae inde collectae in aquam coguntur: sic acetum in aquam facile uertitur, utilis haec ad oculorum maculas & suffusio nes detergendas, maximè si albo aceto rutha incoquatur. Sunt qui in primo modo iuxta F moschum ponunt aliaque preciosiora odoramenta, retinetque aqua odores non solum proprios, sed etiam moschi & aliorum quae appoSed cc iij nuntur. Cur in distilla. Sed cur odor florum quorundam non retinetur in aquis, uerum ut in lasemitione non omnes non & Gariophylo flore ac lilio aqua euadit odoris expers?

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
