# De subtilitate 206

Girolamo Cardano, De subtilitate, 206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/206

dictum est alibi odores retine quoniam tam tenui substantiae nulla pars crassior iungitur. Ergo in his antur. iuuabit si folijs herbarum quae odore careant alternatim positis materiae crassiori, non tamen quae uratur adiungatur odor, inde distilletur, atque haec unica spes proliciendi odoris, cum aquis infusa non remittant odorem, sed putrescant. Ignis autem si non moderatè adhibeatur, exurit ea quae terreae sunt naturae. Si tamen moderatè solum exacuit, unde aqua ex Aqua ex Aui auena distillata utuntur Moschouitae quòd uino careant, nec minus exca na quae inebriat. lefacit aut inebriat quàm uinum. Cum enim auena crassioris sit substantiae, necesse est ut ex distillatione incalescat, attenuetur ac exacuetur, & ad naturam aquae ardentis accedat. Canabis folia in farinam uersa quòd ca Canabis folio put feriant, potum suauiter inebriantem efficiunt. Sed mirum est quòd rum farinae uietiam apud Tartaros referunt, aquam è lacte distillato inebriare, oportet res. Aqua lactis di igitur lac densius esse & moram apud ignem contraxisse. Itaque ex lacte stillatione exci forsan equorum id contingit. Caeterum quid amplius dubitandum? om pta inebriare nis aqua cum saepius distillatur hoc potest efficere, nam incalescit, attenua potest. tur, & uim ignis magis recipit, unde ardens saepius distillata eo acuitatis deducitur, ut bibi non possit. Liquet igitur ex his manifestè & quod uinum igneam uim habet, & quod ex omni fermè re, tum maximè densa, potus repetita distillatione, fieri potest, qui plus uino excalefaciet & inebriabit. Medo potus in Verum & sine distillatione fiunt potus qui inebriant: ut Medo apud ebrians. Moschouitas, constat melle & lupuli semine, & seruatur in piccatis uasis, non autem horum unumquodque fermè ad inebriandum sufficere. Lupuli semen cum ordeo uel siligine aut tritico zethum aut zithum facit, quod Zethi confici uocatur apud Germanos Birra. Modus hic est ut Nicolaus Poll Caesaris endi ratio. medicus scriptum reliquit: ordeum infundito in aquam donec disrumpatur: inde siccatur, teritur tenuiter, imò molae subijcitur. Huius partes duas, aquae septem sumito, coquuntur simul donec aqua tertia parte dece dat: deinde sumunt dimidium illius aquae, cui xl. partem seminis lupulorum addunt ordeique tantundem quantum prius, coquuntur omnia horis circiter tribus aut quatuor: inde reliquam medietatem aquae excolatam priori miscent, ac denuò coquunt donec ad dimidium redigatur, ultimo proiectam in ligneum uas addito modico fermento distribuunt. Zethum ex ori Vt uerò necessario qui Boream inhabitant zethum ex ordeo & siligine xa. & tritico faciunt, ita qui austrum cum uino uti non liceat conficiunt legis superstitione zethum ex oriza, atque hi omnes potus inebriant: sed mitior est qui fit ex oriza, non quòd oriza sit ordeo frigidior, sed quia lupulis caret zethi id genus, nam hi haud mediocriter calidi sunt atque sicci. Salubrius OO. ταν τοῖ De Plantis. Salubrius omni zetho esset antiquum oximel, & etiam paulo carius. Oximel antiNam cum constaret ex mellis libris xxx. aceti xxv. aquae xix.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
