Latin
207
Girolamo Cardano, De subtilitate 207
Unproofread scanNot analysed yet
salis tribus, quumessentque qui aquam augerent aut adderent thymbram, ferueant haec omnia decies simul, inde elutrientur, &in uase inueterentur, cum tamen tantum aquae ad suauitatem admittat, uilius fermè parum, longe uerò zetho salubrius efficitur. Mignol potus. Sunt &alij potus iucundi &inebriantes, ut Mignol apud Senegam, quae ultra Fortunatas insulas paulo uersus meridiem extenditur. Succus est hic, sero lactis substantia &colore nisi quòd magis ad cinereum uergit Coccus palmae haud absimilis arboris sauciae. Alius è cocco (palmae id est genus) elicitur genus. hoc praestantior. Nascitur copiosa in Chiman prouincia Sureni littoris haec arbos, excelsa palmae folijs, fructus illius maior capite humano. Hic à summa superficie ad medium usque membranis ac stupa obsitum est, ex huius crassiore parte funes, è tenuiore uestes contexunt, iuxta medium cortex ut iuglandis, sub quo medulla tenuis ac candida, gustu, substantia naturaque amigdalis recentibus simili. Ipsa rursus medulla recens contrita lac emittit nihilo minus dulce lacte animalium. In medio igitur medullae huius succus continetur suauitate nulli alij potui comparandus. Porrò ex cortice qui medullam circumambit, quoniam nitet &niger est ac durus, pocula fiunt gratissimi usus. Palinae decem Sed postquam in palmarum mentionem incidimus, cum nulla arbor usus. tot uisus praestet, de illa referre tempestiuum erit. Hanc igitur mittit India quam Augusto mense putant, effluitque interim lachryma candida, ut è putatis etiam uitibus solet, quae toto triduo uinum refert. Sed si hanc coxeris ad tertias, mel fit suauissimum. At si nec coquatur nec bibatur transit in acetum. Rursus mel ipsum si aqua purgetur in diebus uiginti transit in uinum. E fructus nucleis oleum exprimunt: ex libro arboris conficiunt funes, è ligno carbones, fructus etiam ipsi iuglandium uice uel amigdalarum eduntur. Fiunt &carbones ex exteriore cortice, ut ex intimo dum netur uestes, etiam cottoneis delicatiores, sericeis fermè pares. Folijs tegularum uice ad domos tegendas utuntur, ut haec arbos coccum usu exprimat. Itaque cum omnia palmarum genera sint multi usus, praestantissimum coccum. Est palma folijs praelongis aculeatis uiridis Palinae formit. bus, &ob longitudinem curuatis, cortex mollis ac per squammas praegrandes inuicemque superequitantes inaequalis totus, non secus ac piscium qui squammis integuntur tergum. Talem in aede pacis uidi Genuae. Sed Arborum quae haud fructiferam. Nam arbores quae transferuntur, aliae non uiuunt, ut transferuntur in Italia ex India lignum Aloes. Aliae uiuunt, sed non aedunt fructum, ut Gedifferentiae quanuae palmae. Aliae aedunt fructum, sed oblaesum ut piper apud nos, &quae tuor. dam fructum reddunt perfectum quòd utriusque coeli sunt patientes, ut uites Palmites eduntur. Aloes epalica cur pinguibus folijs. Ligni sancti descriptio. Modus lachry mam è quocunque