# De subtilitate 209.5-8

Girolamo Cardano, De subtilitate, 209.5 to 209.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.5

Est & fructus quem cassiam uocant fistulam in illis regionibus, siliqua teres ferruginea nigraue pollicis magnitudine, cubito nonnunquam longior, obliqua, succo praedulci sed ingrato, nucleis paruis lupinisque similibus, sed longe durioribus, arbor procera, folio fermè nucis, sed angustiore & tenuiore, flos croceus, & ut genistae frigore impatiens, humoris auidissima, unde radices usque in subiectam aquam profert. Nec ob id nascitur in nostris regionibus, quòd ab initio coeli inclementia obstet, crescenti desit humor, nam in nostris regionibus profundiores sunt latices. Sunt & arborum uires etiam ex umbra admirabiles: exitiales namque Vmbrae quae sa lutares, quae ut diximus Toxico, Iuglandi, Tithymalo, adultae Ficui, sorboque Indicae, mortiferae. Salutares uerò Loto, Fago, & Indicae Hobio. Quibus ob odorem utilis ut Rosae, Myrtho, Nardo, Malo medico, Iunipero, uelut mala buxo. Cer tauit & in his colorum uarietate laudatissimum Brasilium, alij Verzinum Brasilium uocant. Prouincia est Brasilia à nemoribus quae hoc ligno constant uocata, arbos non magna enzinae similis, sed tenuior, & magis obliqua, folium quercinum non tamen asperum, cortex ex arbore propter robur seu potius siccitatem sponte excidit. At quia diximus enzinae similem: est enzina quercus in Hispania ge-Enzina arbor. nus, minus, & non adeò rectum, cuius glandes ob suauitatem eduntur: uetustate Brasilium fit melius rubescitque magis, quo differt ab adulterino, leue est, subdulce astringentisque saporis. Praeclara uis ad tinctuAtramenum rubri descriptioram, & ad scribendum, multisque modis hoc rubrum atramentum para tur: alij lixiuio potenti & adhuc feruente illius scobem immittunt, derasum uitro sufficit ligni pars octaua, additoque modico aluminis inter cine res calidos, per horam excoquitur, protinusque in usum admittitur, nec desideratur lachryma Arabica. Consueui & aliter parare: lignum in tenuissima fila deductum seco in frustula, quae aquae decuplo pondere immitto: relinquens infusum horis saltem sex, inde excoquitur aqua cum li gno donec tres è quatuor partibus decedant, fitque colos rubeus, splendidus: si paulo plus excoquas, sanguineus ruber, si adhuc diutius caeruleus. Neutro tamen modo ni protinus in usum admittatur, diu seruari potest.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
