Latin
209.9 to 209.10
Girolamo Cardano, De subtilitate 209.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Proprium est enim omnibus coloribus qui è plantarum fiunt partibus, tempore mutari, nec purum omnino esse, quòd materia plantarum imbecillis sit, &humoris plena. Vnde ex eadem planta Indi omnes colores coquendo diutius, aut breuiori tempore excipiunt: certior &uiuacior ruber color qui ex cinnabare conficitur, dissoluitur in aqua Arabica iam lachryma imbuta, uel oui candido longa agitatione ad aquę speciem deducto. Sed &huic suum uitium, nam si humoris plurimum misceas subsidente cinnabare, colos dilucior redditur: si parum celerrimè absumitur humor, quòd cinnabaris immodicè siccet. Vimi radix liInter arborum genera quae colorum uarietate praestant, radix est ulmi gnorum pulcher post oleagina. Ex his ob id uasa &tabulae gratissimi usus, non solum ob rima. colorem, sed &ob splendorem. Varietatis colorum causa, uarietas caloris &pars oleagina. Vt enim in uestibus sic &in his dum uitiat oleum pristinos colores mutat. Sed in uestibus macula dicitur, in his grata est uarietas, quia cum nitore coniuncta est.