# De subtilitate 209.9-10

Girolamo Cardano, De subtilitate, 209.9 to 209.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.9

Proprium est enim omnibus coloribus qui è plantarum fiunt partibus, tempore mutari, nec purum omnino esse, quòd materia plantarum imbecillis sit, & humoris plena. Vnde ex eadem planta Indi omnes colores coquendo diutius, aut breuiori tempore excipiunt: certior & uiuacior ruber color qui ex cinnabare conficitur, dissoluitur in aqua Arabica iam lachryma imbuta, uel oui candido longa agitatione ad aquę speciem deducto. Sed & huic suum uitium, nam si humoris plurimum misceas subsidente cinnabare, colos dilucior redditur: si parum celerrimè absumitur humor, quòd cinnabaris immodicè siccet. Vimi radix liInter arborum genera quae colorum uarietate praestant, radix est ulmi gnorum pulcher post oleagina. Ex his ob id uasa & tabulae gratissimi usus, non solum ob rima. colorem, sed & ob splendorem. Varietatis colorum causa, uarietas caloris & pars oleagina. Vt enim in uestibus sic & in his dum uitiat oleum pristinos colores mutat. Sed in uestibus macula dicitur, in his grata est uarietas, quia cum nitore coniuncta est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
