# De subtilitate 210

Girolamo Cardano, De subtilitate, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/210

Sic succus limunij colorem in corijs alterna uarietate mutans commendat, nam priorem dum uitiat, retento nitore, uarium dicitur reddere non maculosum. Sunt & cannarum Indicarum radices uarietate coloris ac nitore gratae. Atque in omnibus his praestant arborum quae in montibus nascuntur, his quae in humilioribus locis. At colores plantae omnes excipiunt, non ita sapores, nam salso carere uidentur, reliquos habent, amarum, dulcem, acrem, acidum. Amarae gentiana, aloes, santonicum absinthij genus: Dulces, gliciriza, saccharum, polipodium: acres, siliquastrum, piper, nasturtium, allea, cepe: acidae ut oxalis, oxilapathum: insipidae, ut rapae, maluae, betae: at salsi saporis nullas esse Theophrastus pu tat, quanquam muschus salsus sit, sed non admodum, causam huius esse dicit, quòd alimentum ipsum piarum nequaquam salsum esse possit. At cum plures sint terrae salsae, nec quae nascuntur herbae in maris littore tamen salsae sint, existimandum non est causam esse inopiam salsi alimenti. Ergo plures plantas salsas esse dicimus, non tamen tot quot amarae uel dulces, nec tam euidenter. Cum uerò salsus sapor solus erodat, plantae uerò tardè eijciant excrementa, ob id uix fieri potest ut planta egregiè salsa sit: humida enim est & salsum erodit humida, ut etiam in animalibus uidemus, quae à solo humore saporem hunc praeferente eroduntur & exeduntur. Quaedam uerò plantae cum non uehementer salsam ferant terram, ut citrangula, limunia, mala medica, si non saepius aqua perfundantur are scunt statim, quoniam non mitescens salsugo plantam illico perimit. Accedit quòd cum omnes sapores in tenui possint esse substantia praeter salsum, tenue alimentum solum trahente planta omnes sapores etiam trahere poterit praeter salsum. Salsugo etiam imbecillissima est saporum, nam multa quantitas salis ut aqua salsa reddatur est necessaria: cum igitur & parum nutriat quod salsum est, & difficile trahatur, quia crassum, & multum offendat, & parum gustum afficiat, necesse est paucas plantas, ac quę tales sint tenuiter salsas uideri. Nutrit tamen Indicum mare salsam herbam, quam uocant salgazum mobilem, ac in maris superficie stantem, adeoque copiosam ut florentia prata referat, nam uiridis partim est, partim crocea, alitur tamen non salso, sed ut dixi pingui humido quod sali coniunctum est. Nostrum quoque mare mollissimum herbae genus alit, algam uocatum: quae simili ratione relicta salsugine, nutritur ex pingui, quare & uere pullulat, & aestate uiret, & hyeme emoritur, ob id etiam quòd ex pingui alatur ferendis urceis accommodata, unde in illa sepulta uasa uitrea Veneti ad nos transmittunt.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
