# De subtilitate 211.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 211.1 to 211.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/211.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/211.1

Tum uerò quae salsae sunt & ob id exiles ac quasi aridae erunt, nam pingui alimento arbores crescunt, non salso, ob id pinguissimum & minime salsum Indiae solum existimandum est Arborum maquòd in immensum ibi crescant arbores. Referunt enim ibi quandam ingnitudo incredibilis, nomine uentam è Ceibae genere (nam hoc est arboris genus omnium maximae, Ceibarum, ab trifidam inter caeteras, cuius singuli trunci xx. pedum ambitu cingebanHispanis Gortur. Spacia uerò ipsa inter truncos iuxta terram totidem pedibus dista darum. bant: per ipsa uerò spacia currus onustus pulchrè duci poterat. At ubi trunci in unum coibant, hoc autem à terra procul fermè pedibus xv. crassitudo arboris pedum erat xlv. ab ima parte crassioris trunci, usque ad locum ubi primo prodibant rami, pedes Ixxx. superior pars ex qua rami pendebant, absque mensurae modo. Huius tantae proceritatis causa solum foecundum, coeli robur, arboris natura: Nam lignum eius leuissimum est, terrae modicum & tenuioris habens humidi plurimum. Innituntur plerumque radicibus profundioribus magnae arbores, quo fit ut ubi sicca est regio tribus aut tantum quatuor cubitis radix procedit in profundum, nec arbores solidioris materiae in immensum crescere possunt, uelut in Hispana insula noui orbis. Atque ibi tum in montibus ubi arbores radices in imum terrę Solum quod arborum radices non demittunt, homines infidi sunt & inconstantes, seu quòd immodica in profundum siccitas, seu mutatio uentorum frequens, mobilia & leuia mortalium mergi non patitur, homines genia reddit, atque ideo infida & inconstantia. Homines enim plerunque sui gignit infidos coeli naturam sequuntur. Ipsae uerò arbores quae ob Soli siccitatem pro& inconstanfundas non mittunt radices diu uiuere nequeunt. Quippe arborum na tes. tura sponte sua in immensum aeuum producitur. Narrat enim Iosephus Arborum uitae. quercum Abrahae sua adhuc aetate mansisse. Intersunt inter excidium Hie rosolymae & Abrahae somnium, anni ad unguem bis mille.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
