# De subtilitate 212

Girolamo Cardano, De subtilitate, 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/212

Inter fructiferas ne uitem silentio praeteream, quae quandoque ter in anno ferat fructum, unde trifera uocata est, ultima tamen uua non maturescit. Ficui familiatae est, bis anno eodem ferre fructum, primo rariorem ac maiorem, Secundo tanto frequentiorem, quanto etiam minorem. Palam est igitur, utramque arborem toties florere, quoties fructum aeditura est. Sunt & arbores arboribus inhaerentes, ut haedera, aliae etiam innascum tur, ut uiscum, huius semen à pica aut turdo cum comeditur, haud concoquitur, sed stercori immixtum calore ac humore dum arbori inciderit radices gignit. Tria ex arbore commoda habet: quòd plus stercoris habeat, non enim plurimum in terra colligi potest, quòd nec imbre, nec Sole, ramis intectu facile laeditur: quòd humore Soli non diluitur. Est igitur densum ualde, quod non coquatur in uentribus auium, paucoque indiget humido, multoque calore, innascitur optimum abieti, quercui, pinoque. Aliae etiam arbores mutantur, sed frequentius herbae, lolium in triticum, & triticum rursus in lolium, simili fermè ratione, qua ex caecis ac claudis, caeci ac claudi non gignuntur, sed sani: & tamen ex sanis rursus caeci claudique. Robore soli Solisque, Lolium in triticum transit, & imperfecta in ea quae perfecta sunt: imbecillitate utriusque perfecta in oblaesa. Hanc commutationem pulchrè tuus ò Princeps Poeta expressit cum dixit: Infoelix lolium, & steriles dominantur auenae. Mutantur insitae euidentius arbores, cum surculi alienis tunicis inseruntur, ut persicus iuglandi ferente arbore persica parua uiridia subama ra dura, non secus mixta utriusque plantae natura quàm in mulis asini & equae. Oportet autem tempora ferendi fructum, ut etiam in animalibus sic in plantis conuenire, nam pręcox cerasus, nespilo serotine inserta, cum trahit alimentum, stipes haud suppeditat, cum suppeditat surculus quòd proprium tempus praeterierit non trahit, nempe qui iam refrigeratus sit, ac folia amiserit. Dicunt tamen uitem insitam ceraso uuas praecoces ferre, quod tamen nec semper nec ubique contingit. Sed est modus in his praestan tior, Triennis aut paulo antiquioris cerasi truncum terebra transfodito: per id foramen bimae uitis quae iuxta nata sit, ramum traducito, locum diligenter complens fimo, inde cera & stupa claudens: sic ut qui prominet surculas ab utraque planta trahat alimentum: inde post biennium in calida regione, in frigida post triennium, praecide ramum à uite iuxta cerasum, ut uitis à sola ceraso trahat alimentum, utque uitis haec praecoces feret uuas, sic eodem modo insita malo rosa flores sub bruma.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
