Latin
CITATI
Girolamo Cardano, De subtilitate 22
Unproofread scanNot analysed yet
deinde in S3, in T 4, in F 5, in V 6, in L7, aequis spacijs. Ex hoc patet quòd omnia haec spa cia per uncias distribui poterunt praeter primum BK. Possemus tamen &ipsum diuidere, ut in B libra intelligatur, &AB in K unciae per aequa spa cia additae significabunt, prima 13. secunda 14. tertia 15, &ita de alijs. Patet autem causa ex his, quare librae tribus causis stateris sint exactio res. Hoc autem ab initio propositum fuit. Nam in statera difficile est uirgulam adeò exactam in magnitudine constituere: &si etiam sit in ma gnitudine non erit in pondere, uix enim hoc assequi possumus. Secundo difficilimum est per ęqualia interualla omnino ad amussim diuidere LB. Tertio pondus rarò in extremo C appendi solet, quod cum citra appenditur confusionem parit. Sunt &additamenta multa quae uitiant stateram, horum nullum in libra est. Ob id preciosa non in statera sed libra solent examinari. Multum autem refert ad exactam staterae structuram, ut G leue sit, tum etiam LC, &quod LB tripla sit BC, nam sic LK aequalis erit KC, &quòd uincula CD in extre mo sint LC, &aequalis ponderis cum LK. Hoc enim staterae genus librae proximum erit. Quantum uerò ponderis utres in aqua sustineant pro pontibus construendis, experimentum docet. Nam uesica plena aere, quae capax fuit quinque librarum aquae &unciae, pondus librarum quatuordecim ac semis laterum sustinebat: quo fit ut in fluminum aqua triplum fermè ponderis aquae, cuius sunt capaces utres, continere possint. Illud etiam non praetermittendum ex densitatis ratione oriri, ut homines cum ita se continuerint supini in aqua, ut uelut ioculatores in funibus nullam penitus in partem flectantur immobiles tum nequaquam mergi. Hoc tamen cum per se sit difficilimum, ob motum etiam &aquae inaequalitatem etiam redditur difficilius: atque hactenus de rerum mortalium principijs dictum sit. Liber De Elementis &eorum motibus &actionibus. VNC uerò de Elementis agamus, quae forma &mate. De Elementoria prima constant, &animata quasi uidentur, Ea Graeci rum numero. στοιχεῖα uocant.