# De subtilitate 220.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 220.5 to 220.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.5

Ea de causa nullam auem uenenosam natura fecit, aut si fecit facietue debile uenenum illius erit, ut uespae, aut non erit magna, aut non diuturna, aut non frequens et pusilla, aut in desertis locis habitabit: manifestum est igitur ex sine ipso cur serpentes sine alis et pedibus sint. Sed hoc ad finem pertinet: ratio quęritur propria? diximus sicca esse immodicè quae ueneno praedita sint, ob hoc cornua, & ungues, & ossa carni imiscuit, nec plumis ornauit, sic enim siccius corpus effinxit. Ideoque & serpentum stercus plerunque bene olet, ut & lacertorum maximorum, serpentum sterquos crocodileos uocant. hi sunt crocodilis magnitudine & forma simi cus olet bene. les, & in India occidentali alibi etiam sed rarius longe nascuntur: anguibus quippe, qui calicem quasi depictum habent in fronte, stercus optimè olet: nam odor ut dixi bonus à siccitate prouenit, at serpentes ut dixi natura sicca sunt, ideo stercus eorum optimè concoquitur, atque bene olet: hac causa, ob siccitatem etiam arida cutis exuitur uere ab ipsis, uocantque Cur anguibus senectam. Senecta anguis si oculi confricentur singulo mane, negant omexcidat senenino corripi hebetudine uisus aut suffusione.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
