# De subtilitate 222

Girolamo Cardano, De subtilitate, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/222

tamen nec mel nec ceram alio ex animali gigni potuisse. Nam mel necessario ex humido tenui pinguique, rorique mixto gigni oportuit. Animalia igitur parua quae insiderent, uolantia quae citò redirent, multa quae colligerent quod minimum est, sollicita quae opus celeriter implerent esse de buerant. At talia ouum incubare non poterant: gignuntur igitur è melle apes. Crescit hoc genus etiam in frigidissimis regionibus sagaci naturae inuento: nam hyeme latent. Itaque in Moschouia mellis & cerae usque ad contemptum abundantia. Diem mitigat aestatis, longitudo illius horarum pe nè decem & octo, Non secus è folijs mori Bombyces in calidiore coelo quàm ex bobus apes gignuntur. Hos cognouisse Aristotelem palam est, inquit enim, Pamphyla Platis filia in Cô insula, prima docuit uestes bombycias texere, ex filo quod à bombyce sit. Nascitur hoc animal primo ex uerme sui gene ris quod cornua habet, inde ex illo eruca, post bombyx, inde necydalus, spacio semestri absoluta tota hac mutatione. Est autem papilioni simile, sed oua ędit congressu masculi foeminaeque: nec edit interim quicquam, sed ouis aeditis tabescit. Nec uolat nisi ut saltum uideatur imitari. Est au tem mirum quomodo eo cognito olim sericea uestis tanto in precio fuerit? Verum quamuis Procopius narret, monachos ex urbe Indiae Serinda Iustiniano Imperatori oua uermiculorum quorundam attulisse, atque ita post Aristotelem annis fermè DCCCXL, dicatque Virgilius: Tum alibi. Ignoti facie sed noti uellere Seres. Folijs depectunt uellere Seres. Et Plinius: Seres

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
