# De subtilitate 227

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIDER ELCIM S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/227

Africam mittere proditum est, sed nunc & Gallia habet & Italia. Spinae palmi longitudine, praeacutae, leues, albo nigroque distinctae. Sunt erinaceo spinae similes, sed longe minores, totoque corpore, & quae emitti nequeant. Est & Erinaceus. Erinaceus histrice longe minor, cogiturque in orbem. Sed aedepol ad hominis salutem natum, siccitate enim ac temperie sua iuuat iecur, renes, uesicam, uentriculum, pulmones. Huic tamquam è regione ouis opponitur Quium utilitas uellere mollissimo. Pabula sterilia subtilitatem lanae augent. Vnde Vir Lib. 3. Georg. Si tibi lanicium curae, primum aspera sylua Lappaeque tribuiique absint: fuge pabula laeta. Ideoque Anglica lana nunc ut olim Milesia celebratur. Quare iterum ille: Carpebant. Eam circum Millesia uellera nimphae Ergo nunc Britannia inclyta uellere est. Nec mirum, cum nullum animal Britannia laus et mira.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
