Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 229
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim adeò est uorax, ut cum cadauera depascatur, plenum iam uentre toto, inter duas arbores quae parum inuicem distent aluo compressa emittat quod ederit, inde ad saginam reuertatur. Sic Lithuani hominum sunt uoracissimi. Sed ut reuertar ad canes, nullum animal est tam docile. Docetur uenari, explorare, &ferre: ut esset ingeniosum siccum esse oportuit, atque ob id obnoxium rabiei, quod summum est malum, &demorsis hominibus immedicabile, ubi aquam odisse coeperint. Sic Ouidius: Et formidatis nulla medetur aquis. Venantur fermè sponte, docentur explorare, quidam odore aues explorant, quos sagaces dicunt, uulgus brachos: alij lepores &ceruos, qui primum retinent nomen. Sunt &retiarij, qui intuitu terrent perdices ac coturnices donec rete capiantur. Commune omnibus canibus est domum tueri oblatrare aduenis, &persequi pauperes, &qui laceratis uestibus Modus quo ca sunt. Instruuntur sensim ad ferendum: primo proiecto pane, sed sic ut nes docentur parere imperanti &ad se uocanti cogatur, post panis pyxidi clauo inclu ferre. ditur, ut cum panem famelicus inuaserit pyxidem ferat uocatus, ne panem relinquat. Sensim uerò à clauo panis aufertur, ut tandem consuetudine pyxidem clauo mordicè capto referat. Sic tandem ferrum reportat, cademque ratione lapides, &quicquid est difficillimum. Tandem aquis tabella immittitur cum pane, inde clauus cum pane eadem industria panis clauo adijcitur muro infixo, ut canis non cesset donec clauum eruerit. In omnibus fame opus est magistra iuxta Persianum illud: Venter negatas artifex aedi uoces. Semestri spacio temporis sic canem erudiui: ut nec puer docilior uideri posset, aut ad mandata promptior, cum nutus ipsos intelligeret. Et quam uis totum in docentis industria sit repositum, eliguntur tamen pilosi, ac pilo minimè recto, sed tenui atque molli tum prono, ingeniosiores hi uiden tur &patientiores laborum, ac magis obedientes, qui &parum latrant, ut melitei gratiores, nullius tamen usus ob paruitatem. Certa non est ca num magnitudo, nec ingenium, nec color unus, nec uox. Alij boues fermè aequant magnitudine, alij muribus non sunt maiores, muti alij, alij cla mosi, alij ululant etiam. Rubei, candidi, ruffi, nigri, uarij, alij obesi, alij cursores, alij macilenti, rudes alij ac quasi rustici, alij mansueti, crudeles, alij feroces, timidi alij, &quidam apti ad omnia seu sensibus, seu inge nio ualeant. Ita denique nihil moribus &uarietate hominum discrimina adeò aemulatur, ut canis. Verum quidam praeferunt Elephantes, alij Cercopithecos canibus, in Elephantis dustria forma. Elephantem uidisse se refert Arrianus, qui cum in dustria &sagacitate.