Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 233
Unproofread scanNot analysed yet
Soliditate sua ac tenuitate fit ut totum cum tale sit, uiuacissimum animal reddatur, atque hoc unum est Elephantis priuilegium, nam magnitudine &robore à cetis &serpentibus quibusdam uincitur, sagacitate ab homine, &aequatur à canibus: caeterum uitae longitudine quod sciam nullum est praestantius, ducentis annis uiuere palàm est, multi tamen authorum trecentis affirmant. Neque enim animalia in aqua degentia ob humidum liquidius tamdiu uiuere possunt, nec aues ob paruitatem, nec quadrupedi alij melior temperatura concessa est. Quamuis uerò lente uideatur moueri, homines currentes tamen consequitur ob uastitatem corporis, binae clitellae duabus cathenis sub uentre positis dorso imponuntur, his castellum ligneum imponitur, in quo seni homines ad minus, quandoque etiam usque ad quatuordecim armati pugnant omni telorum genere. Sed hoc genus pugnae olim praeclarum, tormentorum igneorum uiolentia euiluit. Huc usque uidetur natura processisse in animalibus brutis, ut mansuetissimum maxime longęuum ac robustum &magnitudinis rarae procrearet. Atque hic status mortali huic materiae ultimus, praeter hominem, cui melius aliquid largiri excogitauit, nam Elephantis sanguis etiam praedulcis est, ac pro tanta mole tenuis. Promuscide odores sentit Elephas, &mammas habet duas sub armis, adeò paruas ut à latere nequeant conspici, neque enim magnitudine corporis ulla ex parte respondent. Mas coire quinto aut sexto anno incipit, &uere coit, nec nisi singulo triennio redit ad uene rem: foemina anno xij. cum celerrimè, XV. cum tardissimè foetum gestare incipit: fert biennio toto, &mas quam grauidam semel reddiderit inire amplius non sustinet. Catulus cum nascitur uitulum trimestrem aequat magnitudine. Potum haurit incredibilem, &cibi maximi est. Floret cir ca annum aetatis LX, spirat etiam promuscide, tot ei commoda unum praebet membrum: frigoris impatiens est, &ob id praecipuè nascitur in India. Vbi etiam Rhinoceros, animal rarum, equi magnitudine, pilo mustelae simillimo: capite ceruino, in quo cornu crescit unicum cubitorum trium longitudine, media in fronte atque rectum, in imo autem amplum ten dens in aciem. Collum breue, iuba rarissima, &in alteram tantum partem tendente, crura uelut capreolo tenuia, postremorum pars posterior multo pilo uillosa, ungulae bifidae: in uniuersum si quis aduertat cerui na turae non est absimilis praeter cornu illud: ferum est ualde. Nascitur &in Aethiopia inter solitudines squalentemque terram, atque inter serpentes, mi rumque in modum uenenis cornu eius aduersari creditur. At contraria aeris qualitate penitus sub Boreali polo Alces nascitur, ceruo simile, cruribus anterioribus longioribus, carneam habens promuscidem breuem tamen, cuius ungula si collo appendatur comitiales sanare Animal monstrosum. Chiurca. Vaccae unicor nes. Vaccae cerui nae. Leo. Mustellarum genera.