Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 233-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam eandem regulam in Moscho etiam obseruauit: hoc mortuum tantum uidi in uia uexillariorum Mediolani, cum Zibethum uiuens imò uiuentia uiderim masculum ac foeminam. Moschus igitur magnitudine &forma ac pilo, nisi quòd coloris est magis glauci, capreolo similis est. Pilus tamen etiam crassior est pilo capreoli. Supra binos &totidem infra dentes habet, hocque solo differt &odore à capreolo, nam pili uarietas à regione or tum habere posset, cum animalia translata filios longe sibi magis dissimiles quàm pro hac uarietate pili ex regionis diuersitate pariant. Ergo infra umbilicum huic animali uesica colligitur, sanguineque impletur, quae omnem rem ad hanc usque diem cognitam magnitudine &suauitate odoris uincit &exuperat. Vt manifestum sit huiuscemodi animalia, neque Aristoteli neque Theophrasto nota fuisse: neque mirum, cum nec Galenus ad quem magis pertinebant, cum nullum nunc unguentum horum expers sit, quique plus quadringentis annis posterior illis fuit, ea minimè cognouerit. Hanc igitur ob uesicam totum animal quantum mittat iucundi odoris uix dicere queam, tametsi ut dixi, non solum mortuum, sed iam diu esset. Sed &folliculo illo per multos annos arcis indito, omnes quae intus uestes seruantur miro odore fragrant. Idem robur fibri testibus inest: abundat in Perside, sed ex Balascham urbe aduehitur, tanta inest illi uis cum nondum consenuit neque adultera tum est, ut Vertomanus referat, quaternos homines qui singuli post singulos illud naribus admouerant, sanguinem protinus ex ipsis naribus misisse. Sed Persae ob auaritiam nullum syncerum castoreum ad nos ue nire sinunt. Fibrum ipsum tamen nunquam uidi. Ferunt animal esse canis magnitudine, sed oblongum, mansuetum, pilo nigro, atque splendido, cauda praelonga, atque à medio infra piscis caudae similima, pedibus posterioribus anserinis, ita duplici auxilio pedum scilicet postremorum &caudae aquis innatat: domos ex ligno miro artificio construit acumine enim dentium quos habet robustos, non aliter quàm serra ad secanda ligna utitur Fera omnia animalia cicurantur, si statim ubi nata sunt lacte humano lactentur à muliere, aut quod facilius est canino.