Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 236
Unproofread scanNot analysed yet
olentia sed tamen parui u sus. Torpelo. &praeter id iniurijs aquarum obnoxij sunt, nec si persequantur quempiam uertere se possunt: sed solum rectà procedere queunt. Vnde pluri bus occasio fugę haud dubia: aliqui etiam gnari huius naturę plus rationi quàm terrori immanis bestiae tribuentes, pluribus ictibus conuersi cum illa minimè flectere se possit in latus eam conficiunt, tametsi pelle durissi ma &impenetrabili, unde cęsim fuste melius agitur quàm uel punctim aut lancea aut gladio. Sed ad pisces iam ueniamus: qui nonnunquam in aquis sulphureis calidis inueniuntur, ut apud Budam Pannoniae urbem: nonnunquam uerò in aluminosis: ut apud lulium Carnicum. Immensa sunt animantia in aquis praesertim mari ac magis in oceano, praecipuè sub torrida Zona, quoniam ibi calor &humor ad incrementum faciunt: salsedo ad conseruationem. uastitas quarundam ut Cete incredibilis. Orcas uidetur, quae quasi uelitat supra aequora alis duabus ingentibus. Tartaruca, cuius corium uidisse se refert Ludouicus Vertomanus centrum ac tres libras pondere aequans. Itaque alij domunculas &casas, alij etiam ut Cete prętorias domos magnitudine superant. Sunt &pisces cum pedibus, ut polypi à multitudine pedum sic dicti, cuius caput mala somnia mouet, quòd durum concoctione atros uapores mittat non secus ac cepe, sed longe ualidius: alij sunt informes, uelut quod corio est quasi suillo, magnitudine fermè Elephantis, suillo etiam capite, pedibus loraceis, sine dentibus, paruis oculis, sub uentre duo foramina habet iuxta caudam. Cauda praelonga, brachij mensura latiore, quam mensuram longitudine &latitudine implent singulae auriculae, corio crassiore quàm digitus sit, forsan è polyporum genere est: carere dentibus multis contingit piscibus: sed cibum non capere paucis. non tamen uescitur Sturio, hunc quidam silurum dixerunt, os enim nullum habet, sed rotundum exiguumque foramen, quo hudum sugit, &tamen crescit ad bouis magnitudinem iunioris: nam qui centum &octuaginta libras excesserint uidi, carne est suauissima, caretque spinis. At contra Moris piscis est iuxta Moschouiam in lachis è boreali oce ano maximè dentatus, è quibus gladiorum capulos conficere solent. Sunt enim piscium dentes non huius generis tantum sed magnorum candidi ut ebur, sed in opere longè firmiores. Sunt &pisces odorati, ut Polyporum genus quoddam minimum, &scarabeorum uolantium species certa inter insecta, tum inter aues gallinae Indię occidentalis, imò potius uulturis genus: nam cadauera &res corruptas sectatur, olet tamen bene ob caloris uehementiam &siccitatem temperiei. Sunt &pisces uiribus clari, ut Torpedo, quam lanuenses uocant Tremo rizam. Frequentissimus est &ex echinorum genere qui spinis abundat quorum captura piscatorum manus hebescunt, &obstupescunt innata quadam ui, quae tamen solum uiuentibus inest. Sed est alius echinus non Echinus.