# De subtilitate 238-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIDER ELCIM S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/238-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/238-2

Nunc cum innotuerit in Indo mari, uocantque insulę Hispaniolae incolae Lobum, fabulosum hoc non esse uidetur. Dextram pinnam capiti suppositam affirmant somnum conciliare firmareque. Atque hic est piscis, cuius pellem diximus supra non tangi à fulminibus. Atque si de eo quae referuntur omnia uera sunt, nescio an aliud mirabilius natura fecerit. quandoquidem & quosdam morbos eadem pellis gestata sanare credatur. Erudiri etiam dicunt, & disciplinę esse capacem, agnoscereque familiares, & populum mugitu Romanum ac gestu quandoque salutasse, ut uideatur natura non secus ac fortuna alijs omnia negasse, alijs concessisse, Contra inutilis est piscis quem Viuellam uocant, quamuis magnus, nam caro eius haud iucunda est, forma tamen mirabilis est hic piscis, ut qui ensis imagine cartilagineum quoddam in fronte ferat palmorum quatuor lon gitudine, aut etiam amplius ab imo usque ad supremum, dentatum acutis robustisque dentibus. Pisces etiam uolantes ibi nascuntur, quos ego uidit parui sunt & alati, alas habent iuxta branchias longas, ut ipsi pisces palmo scilicet amplius, quae dum hument piscem sustinent, cum siccantur decidunt. Gregatim eunt, & cum oratis inimicitia intercedit. multi iuxta Bermudam seu Garzam insulam inueniuntur. Parum mansuescunt pisces, quoniam paruo et hebeti ingenio sunt. ob id igitur maximè mansuescunt Del phini, qui etiam celerrimi sunt piscium, ut ingeniosissimi & affectuum humanorum haud expertes: praecipuè misericordiae, adunca sunt nare & ore sub capite satis incommodè posito, ne cum tam celer esset ac robustus liceret ei quicquid liberet in omnes: eadem ratione aues omnes fermè cicurantur, quadrupedia ut sunt medio ingenio inter aues & pisces, ita aliqua mansuescunt aliqua non. Quędam etiam timore non cicurantur, ut mures & lepores, quo enim amabis quem insidiari uitae tuae sit persuasum? at hoc sibi persuadent qui timent, propterea tyranni etiam si beneficio multos afficiant, à nullis tamen ob timorem assiduum amantur. Sic

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
