Latin
239.5 to 239.7
Girolamo Cardano, De subtilitate 239.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Masculi dorsum auiculae huius sinuatur intus, in eamque cauitatem oua foemina facere ratio ipsa docet, cum &ipsa foemina cauum habeat uentrem, ut sic utraque cauitate possit oua incubare: masculo haeret in cauda filum longius tribus palmis coloris nigri, medium inter quadratum rotundumue, neque crassum neque admodum tenue, uerum ei non absimile quo crepidas cerdones consuere solent. Hoc existima mus dum foemina oua incubat alligari firmius illam masculo: neque mirum est in aere perpetuo habitare, nam cauda &alis in orbem extensis haud dubium est sponte sustineri. Vicissitudo etiam si quid est lassitudinis illam excutere potest: cibum nullum esse puto praeter coeli rorem, qui Chameleon simul sit cibus et potus. Quem etiam cani leui, tum etiam Chameleonti cur colorem inesse affirmant. Hoc mutare colorem ex adiacentibus rebus proditum mutet. est: animal est lacerto haud absimile, sed majus non parum, lentum motu, &lo hiatu oris. Neque tamen in candidum uertitur: uim habet coloris aquei sponte, ac quasi nitentem. Ostensum est autem colores in subiectam materiam transferri, unde cum transferuntur, tum quia nitet, tum quia nullius propemodum est coloris, alienum suscipit ac reddit. Id ne quis miretur cum inter glebas lepus lateat, quòd colos eius proximus pullo facile mutetur in ipsum, similitudineque lateat.