# De subtilitate 239

Girolamo Cardano, De subtilitate, 239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/239

NIMALIVM genera prima duo sunt: alterum quod De insectorum differentia. pręcisa parte uitam in ea retinet, insectumque dicitur, atque id ad imperfectionem attinet, quòd plantis idem contingat: alia sunt animalia perfecta, quibus id minimè conuenit. Sed insectorum alia uolant, ut muscae & apes: alia in terra degunt ut uermes & lacertae: alia ambigui generis ut formicae: alia uiuunt in aquis ut Scolopendrae: alia uolant & in aquis tamen uiuunt, Serpentum mi ut aranei fluuiatiles: alia in aquis & terra ut crocodili. Nobilissima sunt ra magnitudo. omnium tria genera, Serpentes ob magnitudinem, Apes et Bombyces ob opus. Serpentes in immensam magnitudinem crescere testatur euentus: cum M. Attilius Regulus ad Bagradam fluuium tormentis atque balistis in Africa pedum exx. occiderit. Et in uentre Boae temporibus Claudij Caesaris integer inuentus infans Boa imerfecta. Alitur hoc genus lacte, sugitque uaccas lactantes. Dracones etiam esse referunt, qui Elephantem Serpentes qua totum exsugent & interimant. Sunt & in Calechuto Indiae orientalis a drupedes. nimalia serpentibus similia, scilicet ore, oculis, cauda praelonga, absque pilis, aprorum magnitudine, aliquanto etiam uastiore capite, sed pedes habent quatuor, uenenoque carent. Alia his similia edunt in Hispaniola insula occidentalis Indiae uocata Hyuana, dorso spinosa, aphona seu absque uoce, quatuor pedibus, lacertarum cauda, dentibus acurissimis, cuniculis maiora, ceu leporum magnitudine, in arboribus, terra & aquis absque discrimine degentia, famis ad multos dies parientia, pelle coloribus uarijs distincta ac leui ut serpentibus caeteris, uenter supremus qualis auibus est, sed amplissimus à mento ad pectus. Sunt & quos uocant Bardatos, à phaleratorum equorum similitudine, iucundi gustu, magnitudine cuni culi, colore albo & cinereo distincto, in terrae foueis, quas pedibus excauant, habitare solent, & ipsi quatuor pedibus, anguina pelle et cauda: fert hos India occidentalis, iuxta eandem insulam. In aurea Castiglia frequen tes sunt uiperae, quae longitudine xx. pedes aequent: quibus caput non minus est quàm hoedo. In regno etiam Senegę mirae magnitudinis serpentes absque pedibus & alis inueniuntur, quales Boas esse diximus. Ma iores mittit Taprobana. Sed magnitudinis serpentum causa est calor regio Causa cur serpentes in immen nis, nam serpentes dura sunt carne, ob id in immensum crescere apti, nam & sam magnitudi arbores nem crescant. arbores plurimum crescunt, quia densiore sunt substantia, sic & Elephan tes. Sed serpentibus frigida obstabat, ob id non nisi in calidissimis regio nibus illi ad tantam possunt peruenire magnitudinem. At qui nequeunt crescere calore auxiliante, necessario siccissima sunt natura, atque ob id perniciosissimi.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
