Latin
24.1 to 24.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 24.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam aliud non leue argumentum huius rei, quòd cometes aut faces calores his accendunt intolerabiles: quid igitur fiet si tanta regio &uniuersus orbis igne ambiatur? Quid enim prohibebit ne aerem ipsum accendat, inde haec omnia reliqua, tum maximè quòd calor syderum adiuuabit. Omnem enim lucem Auerroes calidam esse existimat. Aerem etiam calidum maximè esse uolunt: humida autem qualitas omnium minimè resistit. Quomodo igitur uiolentissimo &maximo &acer rimo elementorum Aer ipse repugnabit? Itaque Auerroes ipse hoc uidens dixit aliquando ignem non esse calidum actu, Sed si calidus non est actu quae potentia haec est? Potentia dicimus medicamenta talia quòd deuorata calefaciunt: an uero hic ignis ab aliquo ingenti animali deuorabitur? Deinde si ignis calidus non est, nec aqua pari ratione frigida, hoc autem est confundere ordinem uniuersi. Quid etiam prohibet ne luceat? quanquam hoc eludant ut leue argumentum. Sic etiam ibi ignis est cur quanto altius ascendimus cuncta frigidiora apparent, ut etiam sub torrida zona in montium cacuminibus niues abundare affirment. Quod minus mirum est, si quis consideret non solum hyeme niues, sed media etiam aestate frigidissimas grandines generari. Sed dicunt abesse ea loca à radiorum repercussu: Sed hoc minoris caliditatis argumentum esse potest, non autem frigiditatis. Denique si ibi esset, maximè ob generationem esset? uerum non ob hoc esse potest, cum calor coelestis sit qui generet, uel ipso teste Philosopho, &leuissima res tam procul descendere haud queat. Forsan quis ignem ferri hunc sursum dicet, atque ex eo coniectabitur ibi locum illius esse. Sed primum argumenta haec rhetorica indigna sunt, ut in rebus serijs adducantur: neque hic ignis illius naturae est cuius superiorem esse ferunt, cum hic urat, splendeat, corrumpat, quorum nullum illi inesse ferunt. Dicemus etiam post haec cur id contingat, &quod non semper etiam contingat docebimus. Nec illud argumenta probant imò potius oppositum. Nam inter duo extrema non duo, sed tantum unum solet assignari medium. Quòd si statuatur, non quatuor sed tria tantum erunt elementa.