# De subtilitate 24.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 24.5 to 24.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/24.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/24.5

Quod si hoc non demonstrat multo minus quatuor esse demonstrabit. Nec faces aut cometes nobis insinuant esse ibi ignem, cum ipse Philosophus sub igne ac iuxta terram in aere fieri affirmet, haec ipsa ut ignis penitus indiga non sint. Sed neque in mixtis uidetur ignis. Nam si modo esset in euforbio & pipere potius esset, quorum uis calida est ac sicca non mediocriter, quàm in frigidissimis lapidibus. Sublimationes etiam tres substantias tantum docent aquam pro aqua, oleum uice aeris, & terram quae in imo subsidet. Quod si dicas olei partem rubicundiorem ignem referre quod acutissima sit. Respondemus & serio hanc acuitatem acremque saporem ex ignis ui acriore proficisci, indicio est quòd me tallicorum olei nulla est pars expers acerrimi saporis, quare si hoc totum quod acerrimum est ignem refert, aeris nihil omnino inesse oporteret. Quare etiam ad tria tantum redimus elementa. Humores in animalibus quatuor sunt, sed quid hoc ad elementa? quid si tantum tria cum Thrusiano expositore artis medicę Galeniesse dicam? Sed tamen sensus ostendit esse quatuor, nequaquam, nam nec ipsi fatentur hunc ignem elementum esse.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
