# De subtilitate 240

Girolamo Cardano, De subtilitate, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/240

Colos autem ille Chameleontis potentia quadam est ad omnes colores praeter candidum, quòd nimis uehemens sit: esse etiam potest quòd intuens ipse Chameleon colorem, spiritus mutet, ac humorem in quo continentur spiritus, reddatque eum per cu tem: nam plurimo adueniente sanguine genae puerorum rubent prae uerecundia, alij metu expallescunt, alij fusci euadunt ira, quòd sanguis iam tostus effundatur ad faciem. Species etiam ipsa sanguinem mutare potest, à rubroque rubri imago gignitur, & sanguis ruber diffunditur. Quid igitur mirum est affecta imaginatione tenuem illum humorem Chameleontis, quique solo aere sit concretus, non aliter quàm aerem ipsum, et excipere simul colorem omnem ac reddere. Itaque ut ad auem reuertar, quae & ipsa tenuissimae substantiae est, natura prouidisse diligenter tanto miraculo uidetur ut in aere habitare posset. Vesci autem aere puro haud uerisimile est, quòd nimis tenuis sit. Ve sci animalculis, neque id, quòd ibi non fiat congregatio ad generationem illorum haud dubiè necessaria. neque in auium uentribus illa cernuntur, qualia in hirundinum, sed tamen hoc non cogit, cum manucodiatas solo senio confici credendum sit. at nec uapore, cum infra copiosior sit, unde descendentes uiderentur, uapor etiam nonnunquam perniciosus est, rore igitur per nocte uesci uerisimile est. Vt uerò Manucodiata ita auis est ut nullo modo inhabitet terram, ita contraria ratione Struthiocamelus sic à terra non discedit unquam, ut auem dicere non possis, nisi ad formam respicias. Nomen ut reor sumpsit, quòd colli & crurium longitudine camelum imitetur. est enim homine ipso paulo procerioris staturae. Struthio autem passerculus dicitur Graecè, quasi per ironiam nomine composito, uelut si quis pigmęum Gigantem diceret simul, uel homunculum Gi ganteum. E passeris genere est Struthiocamelus, sed cameli magnitudine collum, rostrum, oculi, caput anseri, sed pro magnitudine propria respondent, alae & cauda pennis uersicoloribus, cęruleis, candidis, rubris, nigris, uiridi bus nec ulli auium in pennis tanta iucunditas aut pulchritudo, ob id galeas milites non alijs ornant. Quamquam sint qui ob raritatem nunc manucodiatae tum alas tum caudam in cristas figant, addita etiam superstitione, qui secum habeat in bello non uulnerari: corpus igitur raris plumis rarioribus crura teguntur, adeò ut humana crura non auis uideantur, nam magnitudine rotunditateque, ac quòd in angustum nec admodum sed sentium iuxta genu finiantur, humanum femur, quodque plumis careant BOOS careant candida carne imitantur, pedes bifidi ut bobus cum ungulis, erus ut anseri, sed pro magnitudine, lentus incessus, illa quam uidi mitis erat, reliquarum mores ignoro, oua caput infantis magnitudine referunt rotunda, cum senescunt ebur effingunt.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
