# De subtilitate 241

Girolamo Cardano, De subtilitate, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/241

suspendi solent in templis, diu enim manent, quòd durissima sint, humoreque exempto quasi ossea redduntur. pilos habet in superiore palpebra, currit ut equus adeo celeriter: ferunt equum illam refugere, nec intueri audere, currit erectis alis sed tamen haud uolat, feruntque pedibus lapides uibrare, concoquere ferrum, quod ob caliditatem uehementem & uentriculi contingit crassitudinem, ouaque oculis fouere. sed non fouet uerum obseruat, calore enim Solis pulli edu cuntur, uocem eius nunquam audiui, maximam auium si modo auis appellari debet esse hanc certum est. Verum uolantium apud nos maxima & quam cunctae timent, est AAquila. quila omnibus nota, generosissima, ansere etiam multo est maior, tamen maxime alis & cauda potius quàm corpore ipso ac pondere. Verum in lurrha Scythiae Bialozor auis est sub uentre candida cum quodam quas Bialezor. si splendore, alis & cauda etiam ipsa Aquila maior, quam caeteris uolucres adeo formidant, ut ea uisa etiam Aquila ipsa exanimetur, cum tamen corpore Aquilam non excedat. In India etiam referunt auem esse rapacem, longe aquila maiorem, Auis maxima. nigram purpureamque intercursantibus pennis candidis: cuius rostrum fuluum caeruleoque seu phoeniceo colore distinctum, adeo pulchre ut nil iucundius uisu esse possit: unde & ob pulchritudinem & ob magnitudinem capuli ex rostro huius auis fieri solent: constat autem praedurum hoc rostrum esse oportere. Hanc uolantium auium maximam esse constat. Olor. Vnde alas ingentes auibus esse necesse est, uelut & Oloribus, qui sola fer mè magnitudine ab ansere distinguuntur, quamuis candidi toti sint, & inter omnes aues suauissime occinant: uox tamen, ut saepius audiens considera ui, anserina est. Atque hoc genus tam laudatum auium discerpit suos ac de uorat, in morte uero dulce canit. Vnde Ouidius: Sic ubi fata uocant udis abiectus in herbis, Ad uada Maeandri concinit albus olor. Genus auium piscosum est etiam rostri magnitudine & corporis celebre Alcatraz.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
