Latin
242
Girolamo Cardano, De subtilitate 242
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut magnitudine ita paruitate dissident regiones: apud nos certe auium minima est Regulus, qui per dumeta uolitat, passerculo dimidio minor. Sed eadem India mittit muscatum passerem, quem qui uolare tum ob celeritatem tum ob paruitatem crabronem uolantem aut uespam iure existimet, pennis aureis uiridibusque alijsque uersicoloribus ornatur, magnitudo ape pau lo maior, rostro uelut acus est tenuissima, toto cum nido grana tritici xxiiij uix pondere aequat, hunc è cotto conficit. audax est &nidum petentibus oculos inuadit celeritate &paruitate tutior. Constat itaque auem hanc tenu issimae esse substantiae, calidamque ob id &audacem, nam cum rostrum, pedes, linguam, alas, uiscera, plumam, ungulas, cerebrumque habeat, tum alia multa subtilem substantiam illius ac bene elaboratam esse oportuit: atque ut reor haec est auium omnium minima. Velut solertissima in eadem India habitat, quam stultum uocant passerem à contrario sensu: nigra est auis intermicantibus pennis albis in collo, turdi magnitudine, quae aduersus caudatas simias, quarum ibi numerus est incredibilis, hoc modo se munit, ut nec homo tot commoda aduersus periculum inuenire queat. Eligit primò arborem excelsam ac spinis obsitam, ut metu terreatur ob altitudinem, &à spinis arceatur ob incommodum, ramis huius arboris maximè aculeatis suspendit nidum praedurum ne frangi ab inimico possit, instruit aditum angustum, ut hostis arceatur, ipsa sola possit ingredi: latum in imo, ut commodè cum pullis degere possit, tum maximè quòd in eodem excrementa illorum colligere cogitur, nullo exitu patente alio quàm is per quem in suprema parte est ingressus. Verum quia hostem uti nouit manu non secus quàm hominem, nidi longitudinem ad quatuor palmos extendit, ut cum manum immiserit, etiam procul absit ab imo atque ea ratione oua uel pullos qui intus latent tueatur. Loquacissima auis ac pulcherrima tum docilis admodum est Psitacus, quam India utraque mittit, loquitur facillimè, quòd linguam habeat la tam &memoria ingenioque praestet: horum causam superius retulimus, proxima in loquendo pica, post coruus, inde merulae, turdi, ac etiam sturni. Meditantur aues cum discunt uerba. Nullam auem pulchriorem patione nostro fingere naturam posse cre dam, nisi cum uiderim, tot oculis in cauda, tam longa atque densa plumis, tanta colorum uarietate, tanto nitore, tam selectis etiam colorum generi bus: ut album ac nigrum, quorum alter per se tristis est, reliquos alios ob scurat, colores deuitentur. Sentit ipse pulchritudinem suam, exclamatque dum gle dum pedes intuetur, deformitatem eorum aspernatur, caudamque in rotam erigit, exponitque Soli ut pulchrior uideatur, gaudetque hominum ad miratione qui illam intuentur, ob id usque ad lassitudinem eam continet.