# De subtilitate 245.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 245.1 to 245.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.1

Palàm est igitur naturam in cunctis solicitam mirum in modum fuisse, nec obiter sed ex sententia omnia praeuidisse, hominesque quibus hoc be. Homines part cipes diuini con neficium Deus largitus est ut causam rerum primam inueniant, partici filij. pes se illius primae naturae, neque alterius esse generis naturam quae haec constituit, ab illorum mente, qui causam eorum aer ita facta sint, plene assequi potuerunt. Nullum itaque sub terra perpetuò uiuens animal sanguine pręditum praeter talpam est inuentum: nam serpentum & ranarum pernitiosarum quaedam genera, non solum sub terra & in sepulchris uetustissimis, sed quod magis mirum dictu est, etiam inter saxa solida in Animalia inuenta sunt. Sed haec & sanguine carent proprie, & animal non pariunt ter saxa solida sui generis, sed oua aut nihil. Est & aliud genus ambiguae uitae & absonae formae, quod cancri nos Cancri. mine significatur. Eius autem plurima sunt genera, marinum & fluuiale, inuenitur & terrestre, quod in terra latitat, maximè in occidentali India. Quod cauda caret Gammarus uocatur, lapides candidos gignit in oculis, cortice deposito duriore mollem induit cancer, tuncque lapides fiunt maximi absumpta materia corticis in lapidibus. Gammarus uerò è trans uerso latere procedit. Pulsus uniAtque haec de animalibus portentosioribus dicta sufficiant. Nunc illud cuique animali sciendum, quòd singulis animalibus pulsus & respirationes differentes proprij. ac propriae sunt: uelut canibus & capris, quos seu quas humanis nequaquam similes, neque inter se audeas confiteri. Sed et hanc pulsus rationem Li. 6. de plac. membra quaedam retinent, quamuis reluctante Aristote & Galeno, iam ca. 10. Lingua exerta auulsa à toto: ut lingua bouis tota die palpitet, nam uis illa indita adhuc à boue palpimanet: seu quòd calor ille dum resoluitur ut aer in aqua moueat ampultat etiam per las, nam & lapides sicci, & usta cornua, & agalochum in aqua ampullas totum diem. mouent, dum loco aeris aqua ingreditur. Hoc igitur satis mirum quod diximus de bouis lingua, quam si ut iunior sit etiam in aqua moueri affirmant iniectam, quod ego tamen nondum sum expertus.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
