# De subtilitate 245.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 245.5 to 245.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.5

Illud mirabilius, quod Solinus durare etiam suis temporibus refert, in Herculis aedem Romae nec canem nec muscam ingredi. Accepi paucis Herculis phanum nec muante annis et Venetijs fuisse domum mutui, in quam muscae non ingrede sca, nec canis rentur, quae incendio publico conflagrauerit. An forsan quòd in sublim ngrediebatur posita & ualde perflata, tum ferro & marmore rigens à muscis deuitaretur? nam omnia mettalla muscae oderunt ob frigiditatem, & quòd difficulter eis hęreant. Sed de canibus aliam rationem quaerere oportet, nisi forsan in aedis uestibulo sepultum aut appensum aliquid quòd refugiant Carthusiani canes. Audiui saepius à monachis Carthusianis illos cimicibus non infemonachi cimi stari, adeoque multorum testimonio, ut pudeat negare quod leuitatis est cibus non infecredere. Nihilo minus hi quòd carnes non edant, causam afferunt. Seu id stantur. sit ob munditiem, aut artem aliam quampiam, nondum assequi potui. Ego tamen minus laboro quaerere causam cur sit, ubi mihi abunde nondum exploratum est si sit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
