Latin
246
Girolamo Cardano, De subtilitate 246
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo tot &tanta de animalibus dicta sufficiant, quae singula armauit contra cibi &potus penuriam, ad foetuum &prolis conseruationem, contra morbos, aduersus temporum iniuriam, aduersus reliqua animalia, denique etiam peculiari quodam studio aduersus hominem quòd esset sagacissimus. Principio aduersus cibi inopiam cursu, sagacitate, &ut ibi nascerentur ubi etiam copia esset. Veneris uoluptatem &amo rem in prolem ad generis conseruationem, paludes, dumeta, latebras, specus, ramos tenues, aquas, montium cacumina, omnia haec ad tuendam prolem. Docuit &herbas ad salutem &abstinentiam quietemque, maiora quàm homini ob medicorum imperitiam ex artis medicae ope auxilia. Contra temporum calamitates, arboribus, montibus, cuniculis, corio, lana, pilo, pluma. Aduersus animalia reliqua, spinis, dentibus, cursu, saltu, alis, unguibus, latebris, ueneno, aquis, sagacitate, cornibus. Aduersus autem hominem pisces armauit elemento, quod tutissimum est auxilium, adeò ut nisi uoracitate fallerentur, gurgitibus tutò latere possent. Serpentes humilitate corporis, unde etiam latent hyeme in latibulis, cum prodeunt occultantur ab herba. Aues die alis muniuit: quadrupedes celeritate: no ctu hominem ne sine luce cernere posset effecit, cum omnia quadrupedia uideant, canes, lupi, lepores, equi, asini, boues, sicque tutò errare possunt, ac cibo potuque frui, cum die homo omnes saltus possideat: at auibus, quia lux etiam noctu negata fuit, summa arborum &turrium tum uepres cubile dederunt: ut loci difficultate simul &obscuritate tutae forent ab insidijs hominis. Accessit et huic commodo animalium cunctorum, utile homini, quandoquidem luce uti ipse in nocte poterat, ut cum sapien tissimus futurus esset, humidissimum ac frigidissimum cerebrum erat ne cessarium, nam calidissimum cor habere debuit, ut mollissimum corpus laboribus sufficeret: at mollissimum corpus erat necessarium, ut tenuissima ac spiritui tantarum rerum capaci apta materia constaret: itaque in humidissimo ac frigidissimo cerebro, ut à primo ad ultimum rem deducam, oculos splendentes atque siccos quales sunt murilego &nocturnis auibus quae siccissimo sunt cerebro collocare penitus fuit impossibile: quare de hominis necessitate ac forma nunc prius dicere aggrediar.