# De subtilitate 247-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-2

Multaque cum tellus portenta creare
Conata est mira facie, membrisque coorta,
Androgynum inter utras.
Inde subijcit etiam.
Nam quaecunque uides uesci uitalibus auris,
Aut dolus aut uirtus aut denique mobilitas est
Ex ineunte aeuo genus id tutata reseruans,
Multaque sunt nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent, tutellae tradita nostrae.
Inde paulo post:
At quis nihil horum tribuit natura, nec ipsa
Demum subijcit:
Sponte sua possent ut uiuere,
Haec ipsa iacebant.
Indupedita suis fatalibus omnia uinclis,
Donec ad interitum genus id natura redegit.
Sed duobus modis peccat Epicurus: primò quia adhuc manet dubitatio

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
