# De subtilitate 247

Girolamo Cardano, De subtilitate, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247

De hominis necessitate & forma. PROPTER quid igitur cuncta creata sunt, & an omus cur homo sae unia solius hominis contemplatione prius definiendum creatus. erit. Hoc igitur initium disputationis efficere oportet, lutrum ne animalia ipsa genere solo naturae cognita sint, Ban partes etiam, an etiam ipsa singularia, quod etiam in homine maiorem habet dubitationem. Deinde an animalia ipsa & plantae, caeteraque propter se, an propter hominem: quòd si propter hominem, an ipsa illico propter hominem, an quodam ordine haec propter alia, ut herbae gratia exempli ob lepores, at lepores ob uulpes, uulpes autem ob hominis commodum. Neque uerò hac disputatione unquam olim pulchrior aut difficilior inuenta est. Dubitatio enim maxima est, cur non plu ra genera animalium his sunt, si natura quicquid efficere poterat implere conata est, aut cur his planè solis fuit contenta. Soletque multis modis huic occurri dubitationi. Pulchreque me hercle Epicurus, dicens naturam omnia fecisse quae potuit, sed mansisse tantum quae uim aliquam excellentem habuerunt, qua se tuerentur. Sic enim inquit:

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
