# De subtilitate 25

Girolamo Cardano, De subtilitate, CITATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/25

Quare potius tria declarat nobis sensus, quàm quatuor, neque quòd celeriter exedat omnia ideo dicendum elementum: nam sic etiam motus elementum esset: nec quia celeriter crescat, nam mures & ipsi elementum essent. Sed horum neutrum terrae inest, quam tamen omnes uno ore elementum esse fatentur. Omnia igitur haec ad demonstrandum quatuor esse elementa, tum etiam ignem elementum esse parum habent fidei. Quinimo ut ab initio proposuimus, oppositum potius ostendunt. Supererat illud maximum à qualitatum coniugationibus, at non uident hoc in mixtis ostendere, calida enim quaedam sunt & humida, alia calida & sicca, atque sic deinceps. At in elementis quoniam calor & siccitas tam immodica ad interitum omnia erat traductura, pro elemento coelestem calorem ac bene temperatum substituit, ex quo omnia generarentur. Hoc quidem ac putredine tum motu generari solet materia quam ignem uocant. Ignis itaque sit, sed elementum nequaquam. Iam scio quid dicturi sint nonnulli, quis tu es tam audax, qui aduersus Philosophum sentire audes? praesertim in tam confirmata atque antiqua rerum sententia. Deinde quo nam pacto grandinum & niuis generatio ostendet ignem ibi non esse, cum etiam si nullus adsit ignis, attamen non par est regionem illam esse frigidissimam, cum radijs syderum illustretur, & nihilominus aer ipse in quo sita ea est, regio calidissimus sit. Ignem quoque cum dicimus atque elementum, rem prorsus calidissimam ac siccissimam intelligimus: hic noster ignis calidissimus est ac siccissimus, quo fit ut immixtus etiam sit, nam si mixtus esset, talis esse non posset, quare hic ignis elementum est. Haec sunt quae tametsi non mihi obijciantur, obijci tamen posse sentio. Ergo ut ad Aristotelem deueniam, homo ille fuit, & in dissectione, ac singularibus in multis aberrauit. Quin etiam illo posteriores & Theophra stus, & Galenus plura perperam scripsere: itaque si licuit illi Platonem ob ueritatem relinquere, cur etiam ob eandem illum nobis deserere non licebit? Propositiones quasdam conatus est generales astruere, quas expe rimentum falsas esse docet: ut quòd nullum animal bene oleat, quodque graue non possit utrinque prominere, atque ideo terra non ex utraque parte aquis promineat, quae tamen experimento falsa esse deprehenduntur. Itaque si inter mille propositiones in duabus aut tribus aberrasse illum fateamur, haud rem homine indignam etiam sapientissimo fecisse illum dicemus. Nam & ab Auerroe ipso in paucis deseritur, in nonnullis coarguitur, in pluribus uerò sensu transposito defenditur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
