Latin
252
Girolamo Cardano, De subtilitate 252
Unproofread scanNot analysed yet
opinionem quàm suam, quod ex contentione inter ipsas leges alias apparet, odioque earum in omnes philosophos uelut ueritatis authores. At uerò hi uictimas humanas obijciunt, statuarum mutarum uenerationem, Deorum multitudinem, quae etiam à suis irrideatur: illorum quoque scelera nephanda, quae de homine pudeat etiam cogitare, summi opificis ingratam obliuionem. Sic illa euersa, ludęus aduersus Christianos insurgit. Si quae fabulae in nostra lege continentur, omnes ad uos transierunt, qui nostram legem recipitis, Dei unius simplicitatem nemo adeò syncere ut nos colimus, cuius etiam initium à nobis est. Miracula &prodigia maiora quàm ulla in lege alia, &gentis nobilitas. Tum illi aduersus eam, non placuisse Deo quicquid petijt, illos in suos prophetas saeuisse: abominabile fuisse genus eorum semper omnibus: illos qui à Christianis ac Maumethanis co luntur, à lege sua iussos adorari. Hac explosa rursus Christianus aduersus Maumethanum disputat: acrior est haec pugna, quae magnis uiribus utrinque innititur, &ex qua regnorum &prouinciarum salus pendet: Christianus quatuor maximè innititur fundamentis: prophetarum primo testimonio, adeò diligenter omnia quae de Christo euenerunt narrantium, ut non praedicta quis existimet, sed recitata post factum putet. Hi nihil de Maumethe pronunciant. Miraculorum deinde Christi authoritate, quae tanta fuerunt ac talia, ut non sint Maumethanorum prodigijs comparanda: ut mortuorum re surrectio, Lazari et puellae, &filij uiduae. At Maumethanorum miracula casus lapidum ab auibus nigris, uel occultatio in spelunca, uelut in Alcho rano suo docet, uel quòd missus aut translatus ex Mecha in Hierosolymam in una nocte: Seu quòd in coelum assumptus sit, aut quòd Lunam diuiserit, quae omnia aut teste carent, aut miracula non sunt. Lapides enim ab auibus demissos, prodigiosum &si sit, &fuisse concedatur, non tamen est miraculum: at Lunam diuisam uideri, nec miraculum est nec prodigiosum. Transferri autem à Mecha in Hierosolymam uel in coelum ascendis se esset miraculum, sed teste caret. Tertia ratio à praeceptis pendet Christi, quae nil continent à philosophia morali aut naturali absonum. Nam illius uitam aequare nemo quamuis optimus, imitari autem quilibet potest. Quid potest, imò quantum ab illius exemplo abscedis, tantum nepharij mores induis. At Maumethus caedes &bella consulit, &turrim in Pa radyso: Paradysum autem in quo nubant formosi pueri ministrent, carnes edant &poma, bibant nectar, recumbant sericeis lectis, &gemmas se riceaque strata in umbra plantarum possideant. Quis sani sensus haec ferat? Absurda nonne est illa uox in Alchorano aedita? Angeli &Deus pro Maumethe orant. Et quòd fingat, Deum ascendere ad coelum è terris, &quòd ipse etiam per Daemonas seruos suos iuret. Quid quòd historia, etiam si sit cum potius fabula, ad minus quinquies de camelo repetita?