Latin
254
Girolamo Cardano, De subtilitate 254
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur his arbitrio uictoriae relictis, ad prouinciarum discrimina transe amus. Adeò refert uarietas loci, ut sub utroque polo nox una sit perpetua sex mensium, diesque totidem illi succedens, sed &in locis proximis quatuor, in remotioribus duorum uel unius mensis. Has incolunt sub Borea li polo Lapones, Norduegij, Suecij: Sub Australi autem Brasilij &Anti lapones. Nouogrodiam amplam urbem esse constat, prouinciaeque Moschouitarum regiam, in qua fermè aestate lux una pluribus diebus manet ubi mella nullo cultu in nemoribus proueniunt. ipsa ciuitas templo amplissimo pulcherrimoque nobilitata. Sed haec omnia ratio ipsa sphaerę ostendit &patitur: illud durum quod ab Haitono refertur, esse in regno Gorgianorum prouinciam Hansem uocatam, ambitus circiter passuum centies mille: quam se uidisse affirmat tenebrosam admodum ut noctis instar, atque ea de causa neminem audere ingredi, exaudiri tamen gallorum cantus, hinnitus equorum, &hominum clamores. Posita est haec regio in tertia Asiae tabula inter Antitaurum &Moschicum montes, non procul ab urbe Zoriga. Sed facti cum sit, quomodo tanti miraculi fabulam aut historiam narrasse sufficiat. Est &aliud discrimen in regionibus à calore ac frigore: quaecunque enim sunt iuxta polos gelu rigent, quae sub zona quam Sol premit, aestu feruent, mediae sunt temperatis proximè. Sub polis ciuitates esse populo sas est impossibile, quoniam sterilis est terra &incommoda uectio frugum quamobrem aut palantes uiuere necesse est, aut in paruis uillis. Qui uerò temperatam incolunt regionem mediocres habent urbes: nam commodius fruges in eas auehunt, &melius ac tutius in his quàm in uillis uersantur. nam multitudine hominum &muris sunt firmiores, artesque sibi inuicem melius auxilio esse possunt: contigit tamen Rhomae, quòd orbis imperium obtinuerit, magnitudo incredibilis, non moeniorum, sed populi. At in feruidis regionibus maximas ciuitates esse necesse est: primum quòd soli pars aut sterilis est si aquis careat, aut fertilissima si abundet: ob hanc inaequalitatem cum locus multitudini alendae opportunus inuenitur, par est amplissimam urbem condi numerosissimumque populum in eam confluere. Alia ualidior causa est, quòd cum procul ueniant merces &per loca deserta periculosaque, necesse est ut simul plures ueniant mercatores ac in modum agminis ob securitatem, quare cum in aliquam urbem sedem posuerit, incommodum nimis esset eam societatem uagari non solum mercatoribus sed urbibus, unde melius est &longe facilius uicinos omnes in eum locum confluere, quod cum multis perseuerat annis, contingit etiam è paruo pago urbem fieri populosissimam. Tales in gitur sunt, Quinsai, Singui, Nemphis, quam uocant Cairum, &Camba lu.