Latin
LIBER XI
Girolamo Cardano, De subtilitate 259-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XI. De hominis natura &temperamento. VM semen paternum materno dominatur, filij animo similes sunt patri, si contra, matri. Si autem paternum semen sanguini menstruo imperet, corpore similes patri efficiuntur, si uincatur matri: propter haec animo quidem fi lij patribus similes sunt, corpore autem matribus. Sanguis enim menstruus potentior est ob multitudinem paterno semine plerumque, uelut &illud materno, quod minus est ac tenuius. Eadem ratione in tenera aetate matri, cum adolescunt patribus similes magis efficiuntur. Et enim à caliditate mares procedunt, à frigore foemellę: par igitur est mascu los calidiores patribus, qui &ipsi calidi sunt, similiores fore, ut matribus foeminas, quae à frigore generantur. Inde nata ratio masculos filios procreandi triplex. Prima ut homo exerceatur, solidioreque utatur cibo, &ra rius concumbat: nam sic semen calidius euadit. Secunda ut mater super latus decumbat dextrum, &à concubitu illico super illud quiescat. Dixit enim Hippocrates, masculi in dextris, foeminae in sinistris generantur. Facit &ad hoc herba mercurialis dicta mascula, quae duos quasi coleos habet pro seminibus, nam foemina racemos, authore Dioscoride à quo sumpsit Plinius. Has ambas in nostro horto cum Thoma Iseo medico dum haec scriberem considerabam. Ex secunda obseruatione multi nostro con silio potiti sunt uoto: tertiam hanc nondum experiri contigit.