# De subtilitate 259-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/259-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/259-2

LIBER XI. De hominis natura & temperamento. VM semen paternum materno dominatur, filij animo similes sunt patri, si contra, matri. Si autem paternum semen sanguini menstruo imperet, corpore similes patri efficiuntur, si uincatur matri: propter haec animo quidem fi lij patribus similes sunt, corpore autem matribus. Sanguis enim menstruus potentior est ob multitudinem paterno semine plerumque, uelut & illud materno, quod minus est ac tenuius. Eadem ratione in tenera aetate matri, cum adolescunt patribus similes magis efficiuntur. Et enim à caliditate mares procedunt, à frigore foemellę: par igitur est mascu los calidiores patribus, qui & ipsi calidi sunt, similiores fore, ut matribus foeminas, quae à frigore generantur. Inde nata ratio masculos filios procreandi triplex. Prima ut homo exerceatur, solidioreque utatur cibo, & ra rius concumbat: nam sic semen calidius euadit. Secunda ut mater super latus decumbat dextrum, & à concubitu illico super illud quiescat. Dixit enim Hippocrates, masculi in dextris, foeminae in sinistris generantur. Facit & ad hoc herba mercurialis dicta mascula, quae duos quasi coleos habet pro seminibus, nam foemina racemos, authore Dioscoride à quo sumpsit Plinius. Has ambas in nostro horto cum Thoma Iseo medico dum haec scriberem considerabam. Ex secunda obseruatione multi nostro con silio potiti sunt uoto: tertiam hanc nondum experiri contigit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
