Latin
CITATI
Girolamo Cardano, De subtilitate 26
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem uerè est etiam ipsum confutare non tueri. Sed neque in hoc dissentimus ab Aristotele, nam in concauo orbis Lunae, nec ignem esse uult, nec rem calidissimam. Quod ad regionem aeris attinet, palam est illam esse frigidissimam ob motus tantum, neque enim alia causa uerisimilis assignari potest, Nam quod de uaporibus dicitur, &uocata antispasi, fabulae similius est quàm historiae rei naturalis. Quamobrem si ignis in concauo Lunae ponatur, ac ocyssime ibi circumuolui, erit hic frigidissimus. Ergo nos illud oppugnamus non experimentum deserimus. Quippe luce manifestius est aerem illic esse frigidissimum, tum uero magis eum qui in concauo Lunae est, sed temperatur propinquitate syderum &maxime Lunae. Et quanquam Luna tantum uni parti paruae è directo sit, quia tamen totum miscetur simul ac tenuissimae est substantiae, ideo aer ille est temperatissimus, idem etiam purissimus ac limpidissimus, ac totus syncerus. Qua de causa aethera ipsum antiqui &rectè imò &Philosophus ipse quandoque appellauit. Congruit hic bellissimè loco ac coeli naturae, ut qui tenuitate &qualitatis temperamento fermè sit similis. Neque enim aether ideò temperatus est, quia aequaliter commixtus ex calido &frigido, sed quia utriusque sit expers qualitatis. Similiter nec siccus dici potest, quia fluit, nec humidus, quia non madefacit, sed purus ut dixi ac limpidus, atque hic ad generationem aptissimus, de quo inferius dicemus. Quòd uerò aer calidissimus sit, hoc nullum experimentum docet, nulla ratio cogit, imò sponte quidem temperatus, motu autem frigidus etiam euadit: atque haec omnia experimentis quidem consentiunt. Chimerica illa Aristotelicorum ne illum accusare uidear commenta in inexplicabiles quaestiones, quae adhuc sub iudice sunt terminantur. Itaque melius est paucis immutatis tueri ueritatem atque experimenta ipsa, quàm in perpetuum cum illis nugantes de rerum natura nihil scire. Quis enim nisi amens audiat disserentem atque affirmantem, aerem esse calidum in extremo ac summo, deinde ob solum motum aut uapores absque motu, ut sub septentrione, adeò fieri frigidum, ut glaciem, niuem ac grandinem gignat, nemoque citra Solis uim de aeris calore conquestus sit, de frigore omnes querantur, &tamen audeant aeri non aliam fermè quàm igni tribuere caliditatem. Cur ignis cum tenuiore sit substantia quàm aer, nunquam à suo immenso calore destituitur, aut illius natura ac feruor mitescit, non dicam ut frigidus euadat. Quòd si dicant, aerem hunc non esse aerem qui mouetur, aut qui uapores excipiat, impossibile enim est tanta facta transmutatione ex calidissimo in frigidissimum, uel Aristotele iudice manere sub stantiam: palam est cum totus aer frigidus sit qui nos ambit, aut saltem temperatus, ut qui iuxta coelum Lunae situs est.