Latin
262.5 to 262.7
Girolamo Cardano, De subtilitate 262.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Alphonsi quoque Auali quanquam medicamentis plurimis tum sale ac sabulo siccatum esset cada uer, pinguedo transmeans plumbum in subiectas è loculo petras decidens eas foedauit: et tamen mortuorum corpora non sunt tantae tenuitatis quan tae uiuentium. Duo igitur dona mortalium praecipua, diuturnitas atque Diuturnitas ei nobilitas, dunobilitas, ab ipsa tenuitate quasi parente profluunt. Maximè igitur paramortalium dotus ueneri inter omnia animantia terrena homo est, quia calidissimus est na praecipua. &humidissimus: uincitur tamen ab auibus, quoniam hae parum admoHomo cur saldum emittunt seminis: etiam pro corporis ratione. Sapientes autem ob cißimus anim. lium. contemplationem ad uenerem minus sunt prompti, quoniam spiritus ob Sapientes cur studium resoluuntur, ferunturque à corde in contrariam partem genitalium ad uenerem de scilicet uersus cerebrum. &ob id &debiles ac maximè sibi dissimiles gebiles. nerant filios. Itaque iuuat maximè cum pulchris uersari puellis, &historiQuae uenerem morientem ex am legere amatoriam. Quinetiam depictas uirgines formosas habere in citent. cubiculis, &uenerem nunquam omnino intermittere, tum maximè cum rara ad alleuandum curas nihil sit melius: balnea etiam his qui ob texturę laxitatem nimis resoluuntur, sunt utilia. Verum erectio ipsa uirgae à flatu crassiore fit, &quandoque dum detruditur ob alacritatem aut commiserationem uirga erigitur. Quibusdam dum suspenderentur membrum tendi uidebam, estque hoc genus conuulsionis, imaginatio etiam doloris alieni in aliquibus suscitat uenerem. Adeò quòd ut refert loannes Miran dula quidam non arrigebat nisi uapularet, Multi nisi uerberarent. Sequi tur enim hic affectus imaginationem: unde quidam dum erubescunt aut timent, à ueneris usu prohibentur, et se ueneficijs petitos existimant.