# De subtilitate 263

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/263

rit enim ob tenuitatem ipsa solida penetrare, & ob synceritatem perficere ac purgare humidum uitale, & ob densitatem illud solidius ac melius ef ficere. Multa in hoc genere ut liquare aurum possimus scripta sunt à Philippo Vistadio Nierembergensi patricio: alia sub Raymundi Lullij nomine, quę minimè uera sunt. Adiecit tamen Friderici tertij Caesaris aquam nobilem, qua quidam usque ad annum centesimum peruenerunt, si modo quam scribit illa est. Sed ut ad respirationis commoda reuertar: respirant animalia omnia Respirationa uarietas. manifestè uel occultè. In aere quidem uolucres, serpentes, & quadrupeda, in aqua autem pisces branchijs calorem suum moderantur, indicio est quòd ad aerem translata suffocantur, ut animalia quadrupeda uicissim in aquis. In Acheloo pisces uidentur uocem concussis branchijs emittere. Sed non id agunt, quoniam non respirant aerem: Delphinus uocem Cur inter pisces solus feremittit, quia aerem respirat, pisces qui aere non utuntur muti sunt omnime Delphinis no. Cancri autem & aqua & aere ad respirationem utuntur, & modice uocem mittit, utroque: manifestè respirant muscae, culices, ac bombyces. Tardigrada caeteri sunt me uix uideas respirare, cancrum, testudinem, limacem, crabrones, chameleti. onta, salamandram, ascalobotum: causa est in his, quòd ubi motus frequens ibi respiratio frequens est necessaria, tum magna: ubi paruus nec celer nec magna. Ob id animalia magna, quae parum & tarde respirant breuis uitae sunt, ut boues: parua enim respiratio parui caloris est indicium, qui magnam molem diu regere nequit. Signum tamen maximum Maximum signum uitae lon uitae longęuae est multum ac tardè crescere. Huic proximum parum & geuae. tardè. Sed si multum & celeriter, hoc breuis uitae est indicium: parum ue rò augeri & celeriter, breuissimae uitae est argumentum: nam humidum quod facillimè extenditur, celeriter etiam consumitur, quod uerò tarde consumitur, pingue est ac densum & minimè aqueum, & ob id etiam non facilè extenditur. Ob id elephas, inde homo, post camelus, qui ad centesimum quandoque annum attingit, uitae longissimae censentur. Accepi ex monumentis tabellariorum ab ortu abaui mei ad hanc Longaeua uita progenitorum usque diem CCLxvi. annos iam fluxisse, ut nulla familia uitae longioris authoris. in Italia esse credatur. Contigit & fermè simile in materno genere, è pro auo Aluysio usque ad hanc diem anni fluxere CLxvij. Causa longitudinis uitae in homine est calor maximus, & humidi pinguis abundantia, & tenuitas solida: breuitatis autem multa resolutio.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
