# De subtilitate 264.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 264.1 to 264.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/264.1

talia Indi capita ha talia sunt Indis Hispaniolae, ut Gonzalus Fernandus Ouiedus refert, bent durißima atque adeò dura, ut consensu inter Hispanos conuenerit, non esse ferienda & ossa craßis capita tametsi nuda Indorum, quòd enses frangantur: unde non fabusima. losum esse reor, quod Herodotus scriptum reliquit, Aethiopum caluarias crassas esse atque praeduras. Cum enim ob cerebrum materia ossium non deficiat, calor abundans ossa crassissima reddit atque durissima. Quae Membrana ce autem talia sunt, & membranas tales sibi iungunt & cerebrum, quamrebri cur tenu obrem illos stolidos, obliuiosos & indociles esse necesse est. Nam capitis ißima sit atque membrana quae cerebrum circumambit tenuissima in moderatis necessa durißima. rio est, ne cerebrum grauitate laedat, & eo durior ut dilabi substantiam in concussionibus illius non patiatur. Nec crassa esse potest absque cerebri iactura, ni & cerebrum ipsum crassius iusto sit. Atque illi membrana alia circumponitur cum grauare cerebrum non posset, quod ab osse suspenda tur, nec cerebrum ipsum tangat, non solum dura sed etiam crassa facta est. Similis cura etiam usque ad capillos peruenit, cum enim oporteret tegi Capilli cur ter caput, quoniam carne careret leuissimo & tutissimo uelamine capillos ex nues. cogitauit, fecitque ut maximè crescerent, cum in alijs partibus nullo auxilio longi possint euadere, qua in parte & pulchritudini consuluit, adeò ut non solum mulieribus, sed etiam pueris, quos uoluptatis causa ueteres habebant, potiorem in coma pulchritudinis illorum partem collocarent. Praecipui igitur aurei splendentesque, quos constat esse tenuissimos ac uenustissimos, nam nigri quanto à coloris gratia degenerant, etiam eo cras siores sunt. Sed cum multa tenuitatis experimenta in homine natura ostenderit: nihil tamen ad eam subtilitatis rationem quae in facie uidetur accedit. Ex qua duo miracula pendent: alterum quòd infinitis penè existentibus hominibus tam paruo faciei humanae spacio adeò omnes distinguuntur, ut Tria maxima non solum similes inter eos duo esse non possint, sed illico à notis distinhumanae faciei guantur: Reliquum quòd tam parua parte tantam quandoque pulchritumiracula.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
