# De subtilitate 265

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/265

Inter meatus autem tenuissimi sunt, qui ut dictum est ex arteria aspera in uenalem tendunt, post qui è dextro in sinistrum cordis uentriculum transeunt per septum. Inde ubi rami uenae portae ramis uenae cauę in ambitu iecoris iunguntur. Horum nullus oculis patet, sed sola ratione inuenti sunt. Post qui è uenis in arterias procedunt, post ossium, inde cutis, qui uisui sunt manifesti, & per quos pili prodeunt: quos etiam Graeco nomine poros solemus appellare. Horum tamen tanta est necessitas, ut si astricti obstructiue sint febris inuadat, Per hos halitus perpetuò transeunt, saepe etiam sudor, Nonnunquam etiam sanguis, unde sudor sanguineus, cum prae molestia animi te nuis sanguis igneo calore extenuatus exprimitur. Quanquam Aristote les in tertio de partibus animalium hoc ad cruditatem referat. Sunt & se ptimo loco fines uenarum & arteriarum, per quos sanguis ipse in membrorum solidam substantiam transit. Commune autem est quinque illis transmutationibus, per quas in rorem inde in concaua membrorum traducitur, post apponitur, iungitur, assimilatur, ut pars impurior separetur, reliquo autem tenuiore ac densiore reddito, donec ad membrorum substantiam perueniat. Sed ut paucitas sanguinis non rectè uires & corpus alit, ita multi tudo etiam est onerosa, tum per se, tum quòd indicet corpus non nutriri, tum quòd sanguinem plurimum excrementosum etiam esse necesse sit. Cum uerò sanguis alit corpus extenuantur uenae & corpus augetur, in senio saltem caro potest restaurari: in iuuentute uerò solida etiam ipsa: augetur igitur animal & planta, nam eadem in utrisque augmenti ratio, cun sit opus naturae dum extendi potest quod augetur. Modus uerò quo augetur unumquodque ut rectè Alexander explicauit, talis est. Finge oui corticem teneriorem ali eo quod intus continetur, manebit quidem forma, materia autem mutabitur. Sic omnis cauitas quae in corpore est, cum plena sit succo extenditur manente forma, quare augumentum secundum formam est, nam illa manet, non secundum materi am quae illi perpetuo adijcitur: quod enim augetur aut nutritur manere oportet. atque in hoc ista differunt à generatione. In omni igitur adiectione quae corpori sit, separatur pars aliqua, reliquum attenuatur ac den satur. Lib. 2. de facul tate natural. cap. 14. in principio. Ordo partium humani corpo ris in tenuitate Meatus tenuis imi. Causa sanguinei sudoris. Cur sanguine crescente uirtus non augeatur. In fine libelli de mixione. Modus quo res augentur. Lactis usus ad uitae longitudi nem utilis Densa cur te nuia. Concoctio quid agat. Quae regione longaeuam ui tam efficiant. Laurentius B. nincontrius a strologus. Homo cur mo lis.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
