# De subtilitate 269.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 269.5 to 269.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/269.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/269.5

Herba similis sparto nostro, quod canepum uocamus, radix tamen ipsa carotis simillima, sed ma ior, intus tamen candida, exterius aspera & coloris uinosi fermè. Illud in huius specie quadam mirum admodum, quòd humanam conditionem referat, nam panis ipse salutaris homini & anno seruatur, qui fit ex radice expresso iam succo, Succus autem ipse haustus illico necat, nec ullo fer mè auxilio sanari potest. Ita ut dixi mors ipsa cum salute coniuncta est & perpetuò cubat. Ea propter dum panem conficiunt, diligenter omnem ex primunt succum, quem è genere succi cicutae sed ualidiorem esse constat: nam qui ibi uoluntariam oppetunt mortem, potu illius semet occidunt: quasi lene exitium afferat. In locis quibus frumento utimur, siligo uades Il iij est, Mamey. Guanabanus. Luctus pro gentibus praeferet di uarietas. Lachrymae & suspiria cur de lorem leniant. Tria quae libe rant hominem in luctu constitutum à periculo. Mors repentis na ob luctum sic cum. Damna cohibiti luctus. est, si illud deficiat pres est, millium pro utroque.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
