# De subtilitate 27.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 27.5 to 27.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.5

Vnde fit ut sursum plerunque magno impetu flamma feratur ac feriat. Si tamen tigna urantur supernè existentia, flammam eadem ratione deorsum ferri necesse est. Non igitur flamma semper sursum fertur, sed ob id plerunque quòd pabulum in imo positum est. Cum tamen in imum fertur, adeò urit, ut si humidum est quod uritur, reCur cerei conpente colliquatum suffocet ignem: ob idque cerei conuersa flamma inferius uersi extinguam sponte extinguuntur. Ligna autem non sic, quòd humidum colliquari turnon queat. Extinguuntur etiam aliam ob rationem, quòd ut dixi semper superior pars flammae ab inferiore, quae nutrimento proximior est propellitur: unde suprema flammae pars continuo transitu extincta in fu. Fumus quomon mum generetur. mum uertitur. Est enim fumus medium inter flammam & aerem, atque ideo duplex: quidam qui flammae succedit, & hic tenuis ac necessarius. Omnis enim flamma in fumum uertitur, sed hic cum tenuissimus in aerem celeriter transit: atque ob id nec suffocat, nec oculos urit, sed solum calefacit ac siccat. Alter est fumus qui flammae praeit generationem, atque hic humidior est, ac oculos urit & suffocat, quòd in aerem non facile conuertatur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
