# De subtilitate 270

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/270

Deliciarum loco apud Indos occidentis, praeter alias superius narratas plantas, sunt arboris Ma mey fructus, magnitudine ingentis persici, seu granati maliue punici, aut cydonei, cortice ferrugineo, carne piri, nucleo triangulo, in quo medulla ferruginea saporis persici, intus nuclei medulla alia, seu uerè nucleus amarissimus. Est & Guanabanus fructus arboris pinei forma, peponis magnitudine, cortice crassitudine digiti, intus liquamen pro medulla iucundi gratique saporis cum seminibus, siliquae inde magnitudine, forma, colore haud absimilibus: ipsa arbor ampla folijs oblongis magnisque: saluberrimus hic fructus qui facillimè concoquitur & nullo tempore putrescit. Iam uerò singula ac propria quaedam sunt uniuersis gentibus, in communi tamen ratione conueniunt, non solum in his quae ad naturam pertinent, sed etiam in moribus. Pane omnes utuntur, materia tamen ex qua panis conficitur uaria est: omnes potu quodam utuntur salutari iucundoque. hic alius tamen atque alius est pro regione: ita omnes fermè dum coniuncti ac necessarij moriuntur dolorem ostendunt, mutantque consuetam uiuendi & cultus rationem. Quo fit ut alij barbam nutriant, qui non nutrire solebant: alij capillos qui tonsi erant: alij tondent capillos, qui nutrie bant ut mulieres: alij barbam ponunt, qui nutrire solebant: quibus pulla in usu est, his funebris est candida, quibus splendida his atra. Ita uidemus luctus eandem esse rationem omnibus, diuersas tamen esse luctus consuetudines. Leniunt luctum lachrymae & suspiria: suspiria educunt fuliginem in corde ex dolore retentam ut cor perfrigeretur: lachrymae uerò quod supercalefactum est sanguineae aquae exprimunt: unde spiritus liberè permeare potest. Itaque cum à luctu dolor & uigilia inuadere soleant: ut mihi anno uertente in morte uxoris Luciae Bandarenae, quanquam institutis philosophię munitus essem, repugnante tamen natura, memorque uin culi coniugalis suspirijs ac lachrymis & inedia quinque dierum, à periculo me uindicaui. Sum enim meorum plusquam par est amans natura: unde soror matris meae Tomaxina, cum coniugem & duos filios ac filias to tidem peste amisisset, & neque flere aut lamentari ex more uoluisset, uerecundiasororij patris mei uiri grauis & asperi, repente magno aedito crepitu disrupta intus mortua cecidit. Alios scio qui febre perniciosa ob luctum fratris dissimulatum correpti breui interiere. Et ut res optime cedat, nec mors sequatur, cohibiti luctus certum pręmium canicies est. Au xilia igitur aduersus luctus pericula & damna communia tria sunt: lachrymae, suspiria, inedia. Vbi paululum impetus resederit, philosophia te mu nias, obduraque aduersus dolores illius praeceptis. Sed illico haec meditari à dolore, neque facile neque tutum est. Sed dices, cur si communia sunt generalia hominum instituta, linguae Cur diues sa tamen diuersae sunt, & uaria loquendi genera? Id contingit ex locorum na linguarum tura, cum Itali uix pectore uocem possint edere, Hebraei facillimè, nec nera.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
