Latin
LIBER XI
Girolamo Cardano, De subtilitate 271
Unproofread scanNot analysed yet
nisi fermè cum quodam sonitu loqui possunt, inde translatae uoces cum non propiam assequuntur pronunciationem degenerant. Sed et uulgus dum sine cura profert illas uiciat &adulterat, unde linguarum uarietas à plebe semper ducit originem, uincente multitudine. inde in nundinis mixta colluuie gentium, uariarumque linguarum perpetuò alia nomina surgunt, quibus nascentibus uelut etiam hominibus, necesse est illa quae horum lo co stabant interire. Vtilitas uerò quae ex uarietate linguarum habetur, est ut omnes animi affectus possint explicari. Cuius rei indicium est, quòd