# De subtilitate 271

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/271

nisi fermè cum quodam sonitu loqui possunt, inde translatae uoces cum non propiam assequuntur pronunciationem degenerant. Sed et uulgus dum sine cura profert illas uiciat & adulterat, unde linguarum uarietas à plebe semper ducit originem, uincente multitudine. inde in nundinis mixta colluuie gentium, uariarumque linguarum perpetuò alia nomina surgunt, quibus nascentibus uelut etiam hominibus, necesse est illa quae horum lo co stabant interire. Vtilitas uerò quae ex uarietate linguarum habetur, est ut omnes animi affectus possint explicari. Cuius rei indicium est, quòd

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
