# De subtilitate 272

Girolamo Cardano, De subtilitate, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/272

amoribus subsiliat ac palpitet, satis dubitatum est. Verum motus hic naturalis est: si enim uoluntati non paret, non est uoluntarius: si principium functionum nec dehiscens, non est uiolentus: naturalis igitur est: at naturalis alius simplex, alius compositus, dilatatur à facultate & ab ea etiam constringitur, non sponte considet: nam & lente constringitur in debilibus, & sequitur fuliginosi aeris abundantiam constrictio: igitur compositus est. An igitur calor an anima, melius est igitur calorem dicere ut instrumentum, animam autem ut primum mouens: neque enim calor in contraria diducere aliquid potest, anima uerò potest. Similis igitur est coeli motui, & quòd ab anima, & quòd reditum habet, & quia nunquam cessat & aequalis est. Sed tamen hic compositus ex tractu & impullum, ille simplex: hic non circularis, sed à centro & ad centrum, ille circularis: hic pro affectibus mutatur, ille est absque mutatione: hic medio caloris sit, ille ab anima ipsa: reliquae differentiae inter hunc & illum sunt mortalitatis detrimenta. Porrò animi affectus calorem mouent, inde instrumento moto cordis corpus moueri necesse est, ita ex so lis animi affectibus totum corpus manifestè immutatur. Affectus uerò ipsi ad nos per sensus adueniunt, de quibus nunc dicendum est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
