Latin
LIBER XIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 275
Unproofread scanNot analysed yet
Ea de causa solum oculum natura muniuit palpebris, ut solus tanquam rex nec inuitus laborare cogeretur, nec cum nollet ociari. sed ad arbitrium uideret quae uellet, abstineret si odisset. At auris etiam quae nolit cogitur audire, &tactus sentire. Tenuissimae autem substantiae oculum esse ac sentiendi uisum indicant tria: quòd ex quisitissimè dijudicet, quòd imago rei uisae in nullo subiecto constat: nam si constaret in aere maximè haberet sedem, atque ob id flatibus uentorum uelleretur, quod haud contingit: denique quòd uenere, profluuio sanguinis &his quae sanguinem cogunt maximè lędatur: igitur optimum in nobis etiam est quod subtilissimum. Hic sensus in aqueo collocatur, tum quia lucem &lumen in perspicua re collocari necesse erat: at diximus aerem mix tionem non ingredi, itaque in sola aqua constitui poterat, spiritus etiam in calido uel sicco tam tenues consumpti fuissent. Nec necessaria fuit siccitas ad continendum species ut iudicium sequatur, cum lux ac lumen maneant. Sonus uerò cum haud maneat, seruari in sensu debuit ut iudicium se queretur: ob id sonus in sicco positus fuit. Igitur quia oculus in frigido &humido, odoratus facultas in calido &sicco sunt constituta atque in pro pinquis locis, qui bene ac procul uident debilem habent olfactum, &qui bene olfaciunt plerunque haud procul uident. lumine igitur oculus ac colore utitur. Sed coloris plura sunt genera. Aristoteles in septem diuidit, Albus flaus eisque totidem coaptat sapores, ut iu Dulcis pinguis Venus Croceus Austerus