# De subtilitate 276.1-3

Girolamo Cardano, De subtilitate, 276.1 to 276.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/276.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/276.1

uisui perfectè cognita, incognita enim amare non possumus: ea aut tem agnoscit uisus quae simplici constant proportione, dupla, tripla, quadrupla, sesquialtera, sesquitertia, ut de humana facie diximus: cum igitur columnis ea ratione dispositis aut arboribus, aut faciei partibus, illico in illis ęqualitatem & symmetriam intelligit, ob idque delectatur. Est enim delecta tio in cognoscendo, ut non cognoscendo tristitia. Porrò obscura imperfectaque ob id non cognoscuntur quòd sint infinita, confusa, indeterminataque: talia igitur cum sint infinita cognosci nequeunt, igitur imperfecta non possunt delectare, nec esse pulchra: pulchrum igitur quicquid commensuratum est, delectare etiam solet. Ea igitur causa nata sunt columnarum ponendarum genera: pycnostylum, systylum, diastylum, custylum, arcostylum, in comparatione longitudinis, crassitudinis, cum spacijs & epistylijs. Quod igitur non cognoscit oculus, proportione numerorum paruorum saltem caret: & hoc totum ine ptum, turpe ac rude dijudicat. Hoc fuit Vitruuij consilium in ędibus & earum partibus ab auribus ad oculos traducere rationem. In uenereis igitur pulchritudinem, nobilita tem, & uarietatem quęrimus. Pulchritudo per se ut dixi delectat: & in co loribus purpureum roseumque quęrimus, qui colos ab extremis maxime distat. Nobilitas raritati coniungitur: rara uerò magis amamus, quoniam non tam facile his licet potiri. nos autem semper nitimur in uetitum cupi musque negata: uarietas etiam & permutatio & res intacta è raritatis genere sunt. Sic & illicitis quandoque magis angimur, quia difficilius assequimur talia: Omnis igitur nostra uoluptas est aut in his quae per se amabilia sunt, id est, pulchra, seu oculo cognita: aut in quibus praestantes nobis uidemur: uidemur autem praestantes in assequendo ea quae alijs nega ta sunt, aut quia nobilia, aut quia rara, aut quia intacta, uel custodia muni ta, uel uirtute praedita, uel illicita: in omnibus igitur his aut horum parte animus delectatur gaudetque, ac quaerit etiam cum famae, fortunarum, uitaeque iactura.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
