# De subtilitate 276.4-5

Girolamo Cardano, De subtilitate, 276.4 to 276.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/276.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/276.4

Hic est amor ille saeuus, de quo infra sermonem habiturus sum. Minus igitur amant, qui acute uident, & non solum minus sed rarius, quòd diligenter consideranti rara sit facies absoluta: & quae uitio ca reat, tum maximè quòd lenis cutis glabra & roseus color desyderantur ad pulchritudinem: amant igitur plerique quod acie praeuertantur, aut pri us ament quàm inspiciant, quod amare uelint. Ea de causa plurimi etiam si nolint amant: coguntur enim amare praesente pulchritudinis imagine, non secus ac qui uruntur dolore: neque enim uis imaginandi ex toto uoluntati paret: nec si pulchrum imagineris, liberum est non amare. Igitur concepta in imaginante uirtute pulchra forma, nolentes etiam rapimur ad amorem: ob id studiosi uehementius amant ob imaginantis facultatis robur. Hoc autem ex exercitatione: contingit itaque & ob eandem causam circa ueneris actum ex nimio amore impediri. Nam uoluntas contrahit Cur amantes spiritus, & ad superiora reuocat, & imaginantem facultatem à qua maxi quandoque pro hibentur ne ut me iuuatur uenus impedit. Homini enim proprium est, non bene operam poßint uenere dare duabus rebus simul. Sed commiseratio uenerem adiuuat, unde uin cum amata.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
